Prosper Aquitanus epigrammata 83

Altre sezioni


Quamuis multa homini post uulnera prima supersint,

      Quae uitam hanc faciant laudis habere decus:

Si tamen ingenio claro et probitatis amori

      Fons desit fidei, subdita corda rigans;

5

Cunctarum frugum marcescit inutile germen,

      Nec fruitur uero lumine falsus honor.

Ignoratus enim Deus, et non credita uirtus,

      Quae uera ad summum prouehit arte bonum,

Non sinit eniti regna ad caelestia mentem,

10

      Obstructam uanis, occiduisque grauem.

Perque omnes calles errat sapientia mundi,

      Et tenebris addit, quae sine luce gerit.