Ennius fragmenta uaria 9

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Epigrammata

 

17

Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu

      Faxit. cur? uolito uiuus per ora uirum.

Cic. Tusc. 1, 117: quod si fiat, melior Enni quam Solonis oratio. hic enim noster "nemo me lacrimis decoret" inquit "nec funera fletu faxit". at uero ille sapiens "mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis maerorem, ut celebrent funera cum gemitu". Ibid. 1, 34: mercedem gloriae flagitat ab iis, quorum patres adfecerat gloria; idemque "nemo me lacrimis. cur? uolito uiuus per ora uirum".

Cic. Cato 73: Vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione uitae decedere. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat uelle suam mortem dolore amicorum et lamentis uacare. uult credo se esse carum suis; sed haud scio an melius Ennius "nemo ... neque ... faxit". non censet lugendam esse mortem, quam inmortalitas consequatur.

Cf. Macr. sat. 5, 17, 5: pro uero per ora omnium uolitet.