Prosper Aquitanus epigrammata 78

Altre sezioni


Terrenis opibus cum diues gaudet iniquus,

      Veris se miserum nescit egere bonis.

Nam quid erit, quod non momento temporis uno

      Perdere mundana condicione queat?

5

Cui licet, aduersis cessantibus, omnia parcant;

      Lege tamen Mortis sit faciendus inops.

At bona iustorum nullis obnoxia damnis,

      Hostes, furta, ignes, et mare non metuunt.

Indemnis seruat proprium sapientia censum,

10

      Nec perdunt meritum paxque fidesque suum.

Omnis uirtutum semper substantia salua est,

      Inuitis Christi munera nemo rapit.