Magnum peccatum est amor immoderatus habendi,
Et plus quam uitae sufficiat, cupiens.
Nam quod nos uestit, quod pascit, cura salutis,
Si uanis sit mens libera, non onerat.
5
Si qua igitur superant, quorum non indiget usus,
Debilibus prosint, atque iuuent inopes.
Quisquis enim cupide non expendenda recondit;
Quae nulli tribuit, pauperibus rapuit.