Ennius fragmenta uaria 6

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Scipio

 

13

Quaque propter Hannibalis copias considerat

13

Quaque Hertz

qua Gell. 4, 7, 5

Gell. 4, 7, 1-5: Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit. Is 'Hannibalem' et 'Hasdrubalem' et 'Hamilcarem' ita pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios ueteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii uersum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur. Eum uersum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. Versus Ennii, quem dixit, ita est: "qua propter Hannibalis copias considerat".