Prosper Aquitanus epigrammata 69

Altre sezioni


Ad patriam uitae noctis de ualle uocati,

      Virtutum gradibus scandite lucis iter.

Arduus atque arctus fert ad caelestia callis:

      Deuexa ad mortem ducit et ampla uia:

5

Qua fallax tumidi incedit Sapientia mundi

      Commentisque suis ludificata ruit,

Et mala corporei sequitur dum gaudia sensus,

      Exulat a uero lumine caeca procul:

Nec falsarum habitu uirtutum ornata iuuatur.

10

      Perdit mens ueri nescia, quiquid agit.

Nouerit ergo Deum sapiens, totisque medullis

      Diligat, inque ipso se quoque amator amet.

Sit bonus et iustus, sit uerax, atque benignus,

      Sit forma et speculum, lux et imago Dei.

15

In Christo factus nouus, et iam carne uetusta

      Exutus, uilem mente relinquat humum.

Vt sacri templi quacumque in parte locetur,

      Magnum erit, in capitis corpore quiquid erit.