Prosper Aquitanus epigrammata 65

Altre sezioni


Omnipotens Genitor, Natusque, et Spiritus almus,

      Vna in personis par tribus est deitas;

Quae genus humanum, prostratum fraude maligni,

      Ad uitam hac fecit posse redire uia:

5

Naturae ut nostrae Christus causaeque Redemptor,

      Mortalis fieret, non minuens quod erat;

Perque habitum serui uacuaret iura tyranni,

      Et letum leto uinceret innocuo.

Hinc Verbum carni insertum carnemque receptans,

10

      Nec se confundit corpore, nec geminat:

Sic naturam hominis uirtute augente superna,

      Esset ut in uero lumine lumen homo.

Qui uires mortis cum uitae absorbuit haustu;

      Factum est aeternum quod fuit occiduum.