Prosper Aquitanus epigrammata 64

Altre sezioni


Maiestate Dei concluditur omne quod usquam est:

      Qua sine nil rerum stare, uel esse potest.

Huic homo si recte famulatur, proximus haeret;

      Si resilit, misero degit in exilio.

5

Omnia sic Dominus discriminat ordine iusto.

      Quo sint summa bonis, ima parata malis.