Prosper Aquitanus epigrammata 63

Altre sezioni


Non semper uere est felix impleta uoluntas:

      Cum saepe iniustis sint mala uota animis.

Recta igitur cupiens, etiam si non sit adeptus,

      Persistendo tamen uelle bonum, bonus est.

5

At prauus, quod fert animo, si non habet actu,

      Tam miser est quam si quod cupit obtineat.