Prosper Aquitanus epigrammata 61

Altre sezioni


Nulla quidem mens est mortali in corpore uiuens,

      Quae plena uideat cognitione Deum.

Sed miris operum signis ostenditur auctor,

      Rectoremque suum condita quaeque canunt.

5

Vnde licet fandi uires, animique uigorem

      Vincat, et excedat gloria lausque Dei,

Nos tamen officio cordis gaudemus et oris,

      Et tanto oblectat succubuisse bono.

Hinc fidei uirtus, hinc flamma oriatur amoris,

10

      Quod latet, exercet; quod superat, reparat.