Prosper Aquitanus epigrammata 50

Other sections


Cuncta bonis prosunt, quos et mors ipsa beatos

      Efficit, ut sumant praemia principium.

Ille igitur finis malus est, quem poena sequetur,

      Et qui perpetui porta doloris erit.

5

Non quo absumentur lacrimae, cunctique labores:

      Vt ueteris pereant omnia signa mali.