Ennius fragmenta uaria 1

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Scipio

 

1

Quantam statuam faciet populus Romanus,

Quantam columnam quae res tuas gestas loquatur.

Hist. Aug. Claud. 7, 6-8: hos igitur Claudius ingenita illa uirtute superauit, hos breui tempore adtriuit, de his uix aliquos ad patrium solum redire permisit. rogo quantum pretium est clypeus in curia tantae uictoriae, quantum una aurea statua? dicit Ennius de Scipione "quantam ... loquatur". possumus dicere Flauium Claudium unicum in terris principem non columnis non statuis sed famae uiribus adiuuari.

Cf. Liv. 38, 56, 12: castigatum enim quondam ab eo populum ait quod eum perpetuum consulem et dictatorem uellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iouis poni.

Cf. Val. Max. 4, 1, 6: non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere.