Cum datur iniusto peccandi optata potestas,
Vt mala mens praue quod cupit efficiat,
Ira Dei magna est, qua multos sic quoque punit,
Vt quibus exsultant criminibus pereant.
5
Crescit enim occulte cum longo poena reatu,
Ausibus illicitis si nihil obstiterit.
Et magis erranti ne parcant flagra timendum est,
Quam ne non fiat quod uoluisse nocet.