Prosper Aquitanus epigrammata 43

Altre sezioni


Index peccati lex est plectenda uetando,

      Quae, nisi cor mundet Spiritus, interimit.

Nullus enim est insons sola formidine poenae,

      Qui sanctum et iustum non amat imperium,

5

Hunc tamen affectum non lex, sed gratia confert:

      Quodque iubet legis littera, uelle facit.