Insolitum si quid labentia tempora promunt,
Hoc mirum mundus dicit, habetque nouum.
Sed rerum Auctori nullus non cognitus ordo est,
Cernenti quidquid saecula cuncta ferunt,
5
Quae non incerto uoluunt magna agmina motu.
Sed sub iudicio stantque fluuntque Dei,
Vt nihil existat naturae in partibus ullis,
Quod non ille suo temperet arbitrio.