Prosper Aquitanus epigrammata 32

Altre sezioni


Impia pars mundi parti est infesta piorum,

      Nec tolerare potest dissimiles animos:

Ridens nolentes opibus praesentibus uti,

      Sperantesque sibi credita posse dari.

5

Sed spernenda haec sunt populis opprobria sanctis,

      Quae stulte iaciunt corda aliena Deo.

Nam spes nostra ex hoc uisu fit certior omni,

      Quod spondens quidquid credimus, hoc Deus est.