Prosper Aquitanus epigrammata 29

Altre sezioni


Moribus in sanctis pulchra est concordia pacis,

      Cum multis unum conuenit, atque placet.

Nec tamen hoc cohibenda modo sunt foedera amoris,

      Vt solis pax haec sit tribuenda bonis

5

Iniustis etiam praestetur iusta uoluntas,

      Nec quemquam spernant uota benigna hominem.

Non ut amicitiae uitiis socientur iniquis,

      Adsit sed prauis ut medicina animis.

Quae si pace sua non sedat turbida corda,

10

      Nobis non possit nostra perire quies.