Prosper Aquitanus epigrammata 27

Altre sezioni


Doctrinae Domini penetralia, tempore in isto,

      Ad plenum nulli peruia sunt homini.

Semper enim sanctis superest quo crescere possint:

      Et perfectorum gloria principium est.

5

Virtutem uirtus pariat, de lumine lumen

      Prodeat, atque omnis palma gradum faciat.

Nam cur non cupide mens quaerat quae Deus offert,

      Cui danda ut recte posceret ipse dedit?