Prosper Aquitanus epigrammata 22

Altre sezioni


Non dubie nostri Deus est et rector, et auctor,

      Cum toto affectu quae bona sunt gerimus.

Ex operum specie clarebunt intima cordis,

      Quisue hominis mentem spiritus intus alit.

5

Sanctus enim sanctos facit, et de lumine lumen

      Exoritur: nullus fit bonus absque Bono.