Ennius saturarum fragmenta 10

Testo base di riferimento: J. Vahlen, 1903

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


57

Hoc erit tibi argumentum semper in promptum situm:

Ne quid exspectes amicos quod tute agere possies.

57

promptum Gell. 2, 29, 20 codd. plerique

promptu Gell. 2, 29, 20 in florilegio Gelliano in cod. Parisino lat. 4952

Gell. 2, 29, 1ss.: Aesopus ille e Phrygia fabulator haut inmerito sapiens existimatus est, cum quae utilia monitu suasuque erant non seuere neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festiuos delectabilesque apologos commentus res salubriter ac prospicienter animaduersas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit. Velut haec eius fabula de auiculae nidulo lepide atque iucunde promonet spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haut umquam in alio sed in semetipso habendam. "Auicula" inquit "est parua, nomen est cassita. Habitat nidulaturque in segetibus id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus. Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiuiores; propterea frumentis flauescentibus pulli etiam tunc inuolucres erant. Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos, ut si quid ibi rei nouae fieret dicereturue animaduerterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent. Dominus postea segetum illarum filium adulescentem uocat et 'uidesne' inquis 'haec ematuruisse et manus iam postulare? Idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges, ueniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuuent'. Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi trepiduli circumstrepere orareque matrem, ut iam statim properet inque alium locum sese asportet. 'Nam dominus' inquiunt 'misit, qui amicos roget, uti luce oriente ueniant et metant'. Mater iubet eos otioso animo esse; 'si enim dominus' inquit 'messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur, neque necessum est hodie uti uos auferam'. Die" inquit "postero mater in pabulum uolat. Dominus, quos rogauerat, opperitur. Sol feruit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. Tum ille rursum ad filium 'Amici isti magnam partem' inquit 'cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus, ut assint cras temperi ad metendum'. Itidem hoc pulli pauefacti matri nuntiant. Mater hortatur, ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant; 'Vos modo' inquit 'aduertite, si modo quid denuo dicetur'. Alia luce orta auis in pastum profecta est. Cognati et adfines operam quam dare rogati sunt supersederunt. Ad postremum igitur dominus filio 'Valeant' inquit 'amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas, unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmet ipsi manibus nostris cras metemus'. Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audiuit, 'Tempus' inquit 'est cedendi et abeudi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim iam uertitur cuia res est, non in alio unde petitur'. Atque ita cassita nidum migrauit, seges a domino demessa est". Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum leui plerumque et inani fiducia. Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia quae extra nos extraque nostrum animum sunt neque pro nostris neque pro nobis ducamus? Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in satiris scite admodum et uenuste uersibus quadratis composuit. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto "Hoc erit tibi argumentum semper in promptum situm, ne quid exspectes amicos quod tu agere possis".