Arcta uia est uerae quae ducit ad atria uitae,
Nec recipit carnis gaudia mentis iter.
Amplis incedit spatiis terrena uoluptas,
Angusto uirtus limite celsa petit.
5
Et tamen hi calles, quos mundi uana pauescunt,
Quaedam magnificis aequora sunt animis.
Difficilisque nimis per dura, per ardua gressus,
Commendat fidei quod tolerare iuuat.