Prosper Aquitanus epigrammata 15

Altre sezioni


Quid uoueat Domino quisquis bene corde uolutat,

      Ipsum se totum praeparet et uoueat,

Maior enim offerri nequit hostia mentis in ara,

      Nec Christi ex templo suauior exit odor,

5

Quam cum homo castorum profert libamina morum,

      Et de uirtutum munere sacra litat.

Sic tamen, ut norit qui reddit uota Tonanti

      Vnum diuinis cultibus esse locum,

In toto mundo quem uera Ecclesia praebet,

10

      Et sine quo nullum iustitiae est meritum.