Esse Deo uerum et proprium est, cui quisquis adhaeret,
Aeterni in regni lumine semper erit.
Nam qui iustitiam spernunt, non esse laborant,
Inque nihil tendunt, et nihil esse queunt.
5
Non ergo illorum poterit pars multa uideri,
Quorum in sanctorum nullus erit numero.
Sed uere magni, et multi sine fine manebunt,
In Christo quorum gloria perpes erit.