Prosper Aquitanus epigrammata 9

Altre sezioni


Scire Deum cupiens, gaudere et uiuere quaerit,

      Si uerum et summum norit amare Deum.

Cui tribuat quidquid recte sapit, optat, agitque,

      Et sine quo carnis gloria puluis erit.

5

Non ergo in quoquam sua munera deserit auctor,

      Perque suum Dominus se manifestat opus.

Inque illis habitat diues penetralibus hospes,

      Quae gaudent hoc se compta quod ipse dedit.