Prosper Aquitanus epigrammata 2

Altre sezioni


Naturae quisquis propriae non spernis honorem,

      In quocumque hominum quae tua noscis ama.

Sic tamen, ut prauos uitet concordia mores,

      Nullaque sint pacis foedera cum uitiis.

5

Namque quod artificis summi fecit manus, unum est:

      Quaeque auctore bono condita sunt, bona sunt.

Diuinum in nullo figmentum despiciatur,

      Sola malis studiis addita non placeant.