Ennius annalium fragmenta spuria 30

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


42

 multiplicant Romani funera late

Merula p. 433: priora exstant in Glossario CL.V. Gulielmi Fornerii: φόνευσις, Funus, Caedes, Ennius: ...multiplicant Romani funera late/ Quam pullis furtim noctu... Posteriora apud Macrobium leguntur libro I Sat. cap. IV: Reliqua autem uerba, inquit, quae Auieno nostro noua uisa sunt, ueterum nobis sunt testimoniis adferenda. Ennius enim, nisi cui uidetur inter nostrae aetatis politiores mundicias respuendus, noctu concubia dixit his uerbis: Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti (cf. Enn. ann. 227 Sk.)/ Moenia concubia, uigilesque repente cruentant. Quo in loco animaduertendum est non solum, quod noctu concubia, sed etiam quod qua noctu dixerit. Et hoc posuit in Annalium septimo, etc. Hic, quam ibi, obscurius et corruptius. Ibi pro quam legendum qua, docente Macrobio: Hic uero pro Galli reponendo inde Pullus, et pro adorti scribendum adortus; hoc modo: ...moltiplicant Romanei funera late,/ Qua Pollus furtim noctu summa arcis adortus/ Moinia, concubia, uigilesque repente cruentant. Pullus cognomen est familiae Iuniae, ut haec proculdubio pertineant ad annum DIV. quo Fasti Capitolini et Siculi coss. edunt P. Claudium Ap.F.C.N. Pulcrum, L. Iunium C.F.L.N. Pullum.