Ennius annalium fragmenta spuria 17

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


18

armis

Conditur Alba potens

Merula p. 165: Vsus sum aliquando ab V.CL Gulielmo Fornerio I.C. (quo numquam Aureliano quid fuit eruditius, numquam quid humanius: sancte illud et ἀδόλως, doctissimae proli haud adblanditus, testor) Glossario, praeter Graecum, Latino: quod, alterum alteri adpactum, emerat ille [...]. a quodam Aruerno, Iuris studioso, qui secretiorum litterarum haud erat curiosus. In hoc Graeca, in illo Latina erat interpretatio adiecta, notae fatis probae, adscriptis ad rariores uoces Auctoribus, quibus eae in deliciis. Promiserat utrumque se, melioribus animis, luce donaturum: sed tale meditantem, imo agentem, mors nimis immatura praeuenit. In Latino sic erat: Armipotens ὁπλοκράτωρ. Ennius: Armis conditur Alba potens. Supprimit Glossographus librum. Petitum indubie fragmentum ex Annalium primo.