Ennius annalium fragmenta spuria 9

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


10

O multum ante alias infelix littera theta

625 V.², uacat in Fl.

Isid. 1, 3, 8: quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras [...] secunda Θ quae mortem (significat). nam iudices eandem litteram Θ adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. et dicitur Theta ἀπὸ τοῦ θανάτου id est a morte. unde et habet per medium telum, id est mortis signum. de qua quidam "o multum ante alias infelix littera theta".

schol. Pers. 4, 13: ET POTIS EST NIGRVM VITIO P. T. [...] merito θῆτα ἀπὸ τοῦ θανάτου, id est a morte, et quod quasi habet telum suum, ideo quod triste intellegitur mortis signum. undem quidam ait "o ... theta". Etiam gloss. cod. Admunt. 472 (saec. XII; Hümer, WS 2, 1880, p. 305): albus est tabula ubi scribebatur nomina illorum qui ad militiam recipiebantur, et si contigisset ut aliquis eorum fuisset interemptus, apponebatur super nomen illius theta littera, quae mortem significat; habet enim haec quoddam iaculum (iugulum cod., corr. Lindsay), unde Ennius uersificator optimus "o ... theta".