Prosper Aquitanus epigrammata 42

Other sections


Qui se peccatis gaudet feliciter uti,

      Infelix nimis est prosperitate sua.

Dumque capit miseros effectus praua uoluntas,

      A uera semper luce fit exterior.

5

Sumens pestifera de consuetudine robur,

      Et sua complectens uincula mortis amor.

Deficiant potius uana oblectamina mundi,

      Subdanturque pio colla domanda iugo,

Inque putres fibras descendat cura medentis:

10

      Vt blandum morbum pellat amica salus.