Ennius annalium fragmenta spuria 6

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


6

Massili portabant iuuenes ad litora tanas

610 V.², uacat in Fl.

Serv. Aen. 1, 412: CIRCVM SE FVDIT figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibi (Verg. georg. 3, 381) "septem subiecta troni". sed hoc tolerabile est in sermone composito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, ut "saxo cere comminuit brum".

Don. gramm. IV p. 401, 14ss.: tmesis est unius compositi aut simplicis uerbi sectio, una dictione uel pluribus interiectis, ut "septem subiecta troni" pro septemtrioni, et "saxo cere comminuit brum" et "Massili portabant iuuenes ad litora tanas", hoc est "cerebrum" et "Massilitanas".

Explan. in Don. gramm. IV p. 565: timesis est ut unius partis orationis facta disruptio, alia scilicet interposita, ut est illud "septem subiecta troni". tolle de medio "subiecta" et habes "septemtrioni". Ennius "et saxo cere comminuit brum".

Pomp. gramm. V p. 309, 26ss.: tmesis dicitur sectio unius uerbi. [...] plerumque per uerba plurima interposita, si dicas hoc, "Massili ... tanas", id est Massilitanas lagonas portabant iuuenes ad litora. aliud etiam "saxo ... brum", hoc est cerebrum, id est saxo cerebrum eius comminuit; sed non potuit sic stare ex ordine, ideo conposuit.