Merobaudes panegyricus poeticus


Danuuii cum pace redit Tanainque furore

Exuit et nigro candentes aethere terras

Marte suo caruisse iubet; dedit otia ferro

Caucasus et saeui condemnant proelia reges.

5

Addidit hiberni famulantia foedera Rhenus

Orbis et Hesperiis flecti contentus habenis

Gaudet ab alterna Thybrin sibi crescere ripa.

Lustrat Aremoricos iam mitior incola saltus,

Perdidit et mores tellus adsuetaque saeuo

10

Crimine quaesitas siluis celare rapinas

Discit inexpertis Cererem committere campis

Caesareoque diu manus obluctata labori

Sustinet acceptas nostro sub consule leges

Et quamuis Geticis sulcum confundat aratris

15

Barbara uicinae refugit consortia gentis.

Hinc quoque, Tyrrhenis qua fluctibus ima resultat

Gallia et aerii conscendens ardua montis

Limite nimboso terras perstringit Hiberas,

Nil nostri iam iuris erat. sed belliger ultor

20

Captiuum reserauit iter clausasque recepit

Expulso praedone uias populosque relictis

Vrbibus et sociis confinia reddidit aruis.

Vndique iam Scythicis erepta furoribus hostem

...

24

Insessor Libyes quamuis fatalibus armis

25

Ausus Elissaei solium rescindere regni

Milibus Arctois Tyrias compleuerat arces.

Nunc hostem exutus pactis proprioribus arsit

Romanam uincire fidem Latiosque parentes

Adnumerare sibi sociamque intexere prolem.

30

Sic tranquilla togae recipit dum praemia ductor

Pacatamque iubet lituos nescire curulem,

Ipsa triumphales habitus mirantia passim

Bella dedere locum. Scythici iuuat axe subacto

Cardinis arcanis lustrare securibus urbem.

35

Ipse pater Mauors, Latii fatalis origo,

Festa ducis socii trucibus non impedit armis:

Tela dei currusque silent uacuique iugales

Pabula Rhiphaeis retegunt abstrusa pruinis.

Exarmat Bellona comas galeamque remittens

40

Puluereum glauca crinem praecingit oliua

Cristatamque docet foliis mansuescere frontem.

Hanc tot bella tibi requiem, Romane, dederunt:

Pax armis accita uenit, Victoria semper

Ductoris sociam traxit praelata curulem.

45

Post lauros rediere togae meritumque secuti

Alta triumphorum relegunt uestigia fasces.

Nec certare ualent: uincit sua praemia uirtus

Successumque labor superat. quae munera Fati

Acta uiri pensare queant? an nomina rara

...

50

A..... et Nili populis ploratus <Osiris.

Despicimur: sic cuncta mei reuere<ntia regni

Alterna sub sorte perit: depellim<ur undis

Nec terris regnare licet. nec inulta <feremus

Haec tamen et nostris aderit sors ius<ta querellis:

55

Eliciam summo gentes aquilone r<epostas

Phasiacoque pauens innabitur hospit<e Thybris.

Confundam populos, regnorum foede<ra rumpam,

Nobilis et nostris miscebitur aula <procellis.

Haec ait et pigros zephyris inuecta t<riones

60

Nubila Rhiphaei penetrauerat algida <montis.

Hic curua sub rupe sedens crude<lis Enyo

Texerat annosa refugum sub pace f<urorem.

Huius luctus erat, quod sit sine lucti<bus orbis:

Laetis maesta gemit. squalent infor<mia taetro

65

Ora situ siccique rigent in ueste cruo<res;

Dura supinato pendent retinacula <curru,

Languet apex galeae, clipei nec trist<is in orbe

Lux rubet et totae pereunt mucroni<bus hastae.

Hanc ubi diua nocens liquido de trami<te cernit,

70

Desilit et tali residem licet excitat o<rsu:

"Quis miseros, germana, tibi sopor ob<ruit artus

Pace sub inmensa? quoniam tua pecto<ra .....

Mersit iniqua quies, inopes tua classi<ca ......

...

74

...........>es habitus, tege casside uultus,

75

Coge truce>s in bella globos Scythicasque pharetras

Egerat i>gnotis Tanais bacchatus in oris.

Auratas con>sterne domos et operta metallis

Culmina, qua>e toto Latii conspeximus orbe;

Fulgentes i>n tela ruant: grauis ardeat auro

80

Balteus, a>uratae circumdent tela pharetrae,

Aurea cri>spatis insidat lamna lupatis;

Incendant> gemmae chalybem ferroque micantes

Cassidis a>uratis facibus lux induat enses.

Moenia n>ulla tuos ualeant arcere furores:

85

Gentes at>que tremant furialia murmura reges.

Tum super>os terris atque hospita numina pelle:

Ture suo p>opulare deos et nullus in aris

Messis od>oratae fotus strue palleat ignis.

Ast ego te>cta dolis palatia celsa subibo.

90

Maioru>m mores et pectora prisca fugabo:

Segnes at>que simul nullo discrimine rerum

Laudentur> fortes nec sit reuerentia iustis

Spretaque n>eglecto pereat facundia Phoebo,

Indig>nis contingat honos et pondera rerum

95

Non uir>tus, sed casus agat tristisque cupido

Cordibus et> saeui demens furor aestuet auri.

Non tamen> haec sine mente Iouis, sine numine summo

...

98

Et placidus sub pace pudor. non proelia mandet,

Sed gerat et priscis instauret fata triumphis,

100

Quem non praeda docens aurique insana cupido

Cogat inexhaustis animum permittere curis,

Sed ferri laudandus amor Latiique cruoris

Indocilis iugulisque madens hostilibus ensis

Indomitum mitemque probet". nec uota cadebant

105

In dubium notumque fuit quem posceret Orbis:

Aetium coniunctus amor populique patrumque

Et procerum mens omnis habet. nec dicere mussant,

Sed petiere palam. iam quod sententia mundi

Cunctorumque fides nullis auctoribus ambit,

110

Fata iubent: aderat studiis iuuitque fauorem

Nota uiri uirtus et magni gloria patris.

Nam claro genitore satus -sed forte parentem

Caedibus Arctois et iusta sorte potitum

Callidus et falsa tectus prece perculit ensis

115

Mercatum uita leti decus: haut secus olim

Pugnaces Fabii patria pro gente cadebant

Et Decius, propero lucem qui fine refudit,

Sed famam sine fine tenet, nam mortis amorem

Pensat laudis honor -tanti sibi conscius heros

120

Sanguinis emeritum praestantibus innouat actis

...

121

Vt uix prona nouis erexit gressibus ora

Primaque reptatis niuibus uestigia fixit,

Mox iaculum petiere manus lusitque gelatis

Imbribus et siccis imitatus missile lymphis

125

Temptauit pugnas tenerosque ad proelia ludos

Imbuit et ueras iam tunc respexit ad hastas.

Nec mora, cum Scythicis succumberet ensibus orbis

Telaque Tarpeias premerent Arctoa secures,

Hostilem fregit rabiem pignusque superbi

130

Foederis et mundi pretium fuit hinc modo uoti

Rata fides, ualidis quod dux premat impiger armis

Edomuit quos pace puer bellumque repressit

Ignarus, quid bella forent. stupuere feroces

In tenero iam membra Getae. rex ipse uerendum

135

Miratus pueri decus et prodentia fatum

Lumina primaeuas dederat gestare pharetras

Laudabatque manus librantem et tela gerentem

Oblitus quod noster erat. pro nescia regis

Corda, feris quanto populis discrimine constet

140

Quod Latium docet arma ducem! sed nomine natum

Nuncupat et mauult naturae dicere pignus

Quam pacis. tali teneros sub iudice primum

Gaudebat studiis flammare ferocibus annos

...

144

Teutonicum Latiis hostem cum ste<rneret armis

145

Tunc ad bella rudem nec adulto ma<rte probatum;

Ille tamen magnis opibus Romaque uire<nte

Gallica bis quinos certamina traxi<t in annos

Et senior post bella redit. nunc glo<ria maior,

Quod iam barbaricae mutatos semi<ne terrae

150

Et bellare pares, uno quod tempore <cunctos,

Quod clausos castris hostes supera<uit et arces,

Quae quondam uictoris erant, hic dext<ra recepit

Magnanimi luctata ducis. nam claust<ra tegebant

Et turritus apex ingestaque moenia c<olli

155

Naturam cumulante manu. nec signi<fer unus

Illic, turba fuit, longo sed tempore c<astris

Barbaries iunctis occasum miscui<t ortu.

Stat clipeis uallata cohors, hastilia <torquens,

Ense minax uolucrique nocens per in<ane sagitta,

160

Nobile non animis, sed non ignobile <factis

Vulgus; inaequali iustus Mars sorte <probatur:

Inuius hinc uertex manibusque et moenibus <horrens,

Inde ducis uirtus bellum domitu<ra per artem.

Ergo immite fremens coniuncto ro<bore miles

165

Naturae certare parat. cadit agmin<e caesa

Silua ferox: nudi mirantur sidera <fontes

Ignotumque uident montana cubilia <caelum.

Texitur in turres abies et uincere <muros

Iussa renitentes exterret culmin<e pinnas.

170

Horribiles creuere uiae, quas uique <manuque

...

171

.......>us longis in caelum molibus urget

Aeriis>que iubet socios consistere castris.

Iam nullu>s sine Marte dies, nox omnis in armis.

Tunc latet> obscuras bellatrix pinna per umbras

175

Illatu>ra neces et mors incerta tenebris

Dimou>et indubia quamuis sub sorte cruorem.

Ancipiti >gnaros fatorum lumine cursus

Auia te>la regunt et letum errantia portant.

Iamque sub>actorum bello pars magna reorum

180

Pacta diu> tardata parat sensimque recepta

........>are minas et iam discordibus armis,

Dum pars b>ella gerit, ueniam pars poscere gestu,

Pars prope>rare fugam, donec penetrata labore

Longo ui>ctrices hauserunt moenia flammae

185

Proeliaque op>tatam en uictis dant ultima famam,

Qui saeuo sub> Marte cadunt. sed carmina tandem

Sancta c>ruentatos uertant ad foedera cantus:

Semper> bella sonant, semper memorabitur hostis.

Pax sat la>udis habet, cui tot praemisimus arma:

190

Pax mun>di longaeua salus, qua uindice tutam

Exerc>ent elementa fidem, qua comprimit undas

Vulcanu>s noctisque uices lux alma recondit,

Phoebo n>ec siccas urit Titania terras;

Pax popu>lis quae iura dedit, quae condidit urbes

195

............xit Latium post bella Quirini

......c.ato animam uirtute Quirinum

.....sus geminos oris nunc m...

...