Prosper Aquitanus epigrammata 36

Other sections


Cum lapides uiui pacis compage ligantur,

      Inque pares numeros conuenit una domus,

Claret opus Domini, qui totam construit aulam.

      Effectumque piis dat studiis hominum.

5

Quorum perpetui decoris structura manebit,

      Si perfecte auctor protegat atque regat.