Merobaudes carmina 2

Other sections


...

1

Aul>a uiret pulchram domini sortita iuuentam

      I>psaque primaeuo lumine tecta nitent,

Qu>ae Phoebi flammata rotis et principis ostro

      Aetheris ac terrae sidera mixta tenent.

5

M>armoreos rigat unda lacus fictasque metallis

      Cornigeras rapido proluit amne feras

....>aque festinis onerat crystalla fluentis:

      Gemma uehit laticem, quae fuit ante latex.

..>mina celsa tenet socia cum coniuge princeps,

10

      C>uius sacra petit pignora mundus ouans.

Mi>ra fides! optare licet, cui sceptra capessant,

      N>ec numerum regum poscere uota timent

Et> dominos secura sui de stemmate regni

      C>ontinuat proprios dum creat aula nouos.