Prosper Aquitanus epigrammata 30

Other sections


Saepe quidem Dominus sic cuncta aduersa repellit,

      Vt nullo attingi uulnere possit homo.

Sed mirabilior tunc est manus Omnipotentis,

      Illata afflictum cum mala non superant.

5

Laudetur custos, uirtutem dans toleranti,

      Intima corrumpat ne furor exterior.

Nam non certanti nulla est speranda corona,

      Palmam, qua capitur gloria, finis habet.