Ennius annalium fragmenta dubia 13

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


15

O praestans animi iuuenis

Inc. 47 V.²

Gloss. Virg. Aen. 12, 19 apud Barth (XXXIII 13): "o praestans animi iuuenis". Est prudens senis dictum, quia clam dicit inferiorum esse Aenea uirtute, quapropter illum uult abducere a furore, est uero ex seno Ennio translatum. Haec totidem literis membranae. At quid est senus ille Ennius? Nisi si Sextus Annalium Ennii innuitur, aut senex quidem Romanus apud Ennium. Sextus quidem Annalem Ennius in laudibus, praestantissimorum uirorum T. Caecilii Dentris eiusque fratris consumsisse dicitur. Id ut magis coniecturae meae accredam facit quod prudentissimi senis Q. Fabii Gurgitis patris res eodem etiam libro tractasse Rudium Poetam resciuerim.