Praefatio
Vnde uoluntatis sanctae subsistat origo,
Vnde animis pietas insit, et unde fides:
Aduersum ingratos falsa et uirtute superbos,
Centenis decies uersibus excolui.
5
Quos si tranquilla studeas cognoscere cura,
Tutus ab aduerso turbine, lector, eris,
Nec libertate arbitrii rapiere rebellis,
Vlla nec audebis dona negare Dei.
Sed bona quae tibi sunt, operante fatebere Christo,
10
Non esse ex merito sumpta, sed ad meritum.
Dogma quod antiqui satiatum felle draconis,
Pestifero uomuit coluber sermone Britannus,
Hac primos homines cretos dicione ferebat;
Vt seu praescriptum mandatum transgrederentur,
5
Siue inculpati, seruata lege, manerent,
Mortem istam prorsus, qua carnem uita relinquit,
Oppeterent; quae non peccato parta, sed ipso
Instituente Deo, comes esset fixa creatis.
Progenitos igitur nullum traxisse reatum
10
De patribus, neque dissimiles nunc nascier illo
Ortu primorum, qui libertate male usi
Peccarunt, forma nocui, non semine proli.
Posse autem insontes omnes uirtutis in arce
Vitam agere, et menti ingemitum seruare decorem:
15
Arbitrio quoniam subsistat recta uolentis.
Naturalis honos, Lexque insita cordibus intus
Hoc maneat, quod scripta foris: cui gratia Christi
Addita perfugium lapsis generaliter in se
Condiderit, sacro si uellent fonte nouari:
20
Vt sponte attractum uenia soluente reatum,
Sponte sua in uires proprias natura rediret;
Quoque per errores esset spoliata uigore,
Hunc seruare semel posset purgata receptum.
Tam diues uero hoc donum baptismatis esse,
25
Et tam multa homini conferri foedere in isto,
Vt paruis etiam, uitioque carentibus omni
Congruat, ut qui sunt geniti bene, sint meliores,
Naturaeque bonum adiecto illustretur honore.
Nullum autem ex cunctis exsortem muneris huius,
30
Iudicio genitum esse Dei; sed quemque mereri
Libertate sua, ut capiat promissa uocantis,
Quae sint auersis indebita, debita rectis.
Talia cum demens late diffunderet error,
Commentisque rudes traheret letalibus aures,
35
Affuit; exhortante Deo, prouisa per orbem
Sanctorum pia cura Patrum, non dispare motu
Conficiens diros iaculis caelestibus hostes.
Isdem namque simul decretis Spiritus usus
Intonuit. Pestem subeuntem prima recidit
40
Sedes Roma Petri; quae pastoralis honoris
Facta caput mundo, quidquid non possidet armis,
Relligione tenet. Non segnior inde Orientis
Rectorum cura emicuit: captumque nefandi
Dogmatis auctorem constrinxit lege benigna
45
Commentum damnare suum; nisi corpore Christi
Abiungi et sancto mallet grege dissociari.
Lene quidem hoc, nimiumque malos tolerasse uidetur
Iudicium: sed sancta fides examine in illo
Vicit oborturam diro de semine prolem.
50
Prospectum namque est diuino et munere cautum,
Vt licet instantem declinans bestia poenam,
Perfidae secum sensus tenuisset eosdem;
Ipsa tamen proprium germen damnando necaret,
Ore malam exstinguens subolem, quam protulit ore.
55
Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes,
Hebraeo simul et Graio, Latioque uenustus
Eloquio, morum exemplum, mundique magister
Hieronymus, libris ualde excellentibus hostem
Dissecuit, noscique dedit quo turbine ueram
60
Vellent exortae lucem obscurare tenebrae.
Quid loquar, et curam magna quam gessit in urbe
Constantinopoli, docto bonus ore sacerdos
Atticus, antiqua legatos haereticorum
Confutando fide? De qua tunc impia corda,
65
Quamuis se obducta legerent uelamine forma
Iudicii, et tacitae tulerant tormenta repulsae.
Praetereo quanto fuerit bene mota tumultu
Clara Ephesos, non passa suis consistere tectis
Vasa irae, et morbi flatus, et semina mortis:
70
Quaque fide tellus etiam Trinacria feruens,
Agmen uipereum propriis exegerit oris.
Tu causam fidei flagrantius, Africa, nostrae
Exsequeris; tecumque suum iungente uigorem
Iuris apostolici solio, fera uiscera belli
75
Conficis, et lato prosternis limite uictos.
Conuenere tui de cunctis urbibus almi
Pontifices, geminoque senum celeberrima coetu
Decernis quod Roma probet, quod regna sequantur.
Nec sola est illic synodorum exerta potestas;
80
Ceu quos non possent ratione euincere nostri,
Vi premerent: discussae artes, uirusque retectum est
Haeretici sensus; nullumque omnino relictum,
Docta fides quod non dissolueret argumentum.
Condita sunt, et scripta manent, quae de cataractis
85
Aeterni fontis fluxere undante meatu,
Et tercentenis procerum sunt edita linguis.
Sic moderante suam legem bonitate seuera.
Vt qui damnato uellent de errore reuerti,
Acciperent pacem, pulsis qui praua tenerent.
90
An alium in finem posset procedere sanctum
Concilium, cui dux Aurelius, ingeniumque
Augustinus erat? quem Christi gratia cornu
Vberiore rigans, nostro lumen dedit aeuo
Accensum uero de lumine: nam cibus illi,
95
Et uita, et requies Deus est; omnisque uoluptas
Vnus amor Christi est, unus Christi est honor illi
Et dum nulla sibi tribuit bona, fit Deus illi
Omnia, et in sancto regnat Sapientia templo.
Istius ergo inter cunctos, qui de grege sancto
100
Insanas pepulere feras, industria maior,
Maius opus, totum praestantius imbuit orbem.
Nam quocumque gradum conuertit callidus hostis,
Quaque per ambages anceps iter egit opertas,
Huius ab occursu est praeuentus, mille uiarum
105
Insidiis aditum non repperientibus ullum.
Cumque foris rabies auidorum exclusa luporum
Frenderet, inque omnes mendacia uerteret artes:
Ne mentes ullarum ouium corrumpere posset,
Neu dubia obliquia turbaret corda querelis;
110
Istius ore uiri fecit Deus; istius ore
Flumina librorum mundum effluxere per omnem,
Quae miles humilesque bibunt, campisque animorum
Certant uitalis doctrinae immittere riuos.
Iamque procellosae disiecto turbine noctis,
115
Heu! noua bella, noui partus oriuntur in ipso
Securae matris gremio: quae crescere natis
Visa sibi, discors horret consurgere germen,
Degeneres pauitans inimico ex semine fetus,
In quibus ante diu, specie fallente, benignus
120
Errarat genitricis amor, cum obducta decoris
Moribus, externae stirpis legeretur origo.
Sic ueris subeunt falsa, et discrimine caeco,
Fronte placent, quae fine latent; sic laudis amore
Virtutum studium corrumpitur, atque ab honesto
125
Principio in uitam exitur plerumque tumoris;
Quo quidam inflantur nunc turpiter, atque perempti
Dogmatis exstinctas temptant animare fauillas;
Dum libertatem arbitrii, affectumque uolendi
In naturalis motus uirtute locantes,
130
Tam bona quemque docent sectari posse suopte
Ingenio, quam posse subest cuique in mala ferri.
Quod qui confirmas, quinam distabis ab illis,
Qui dicunt, nullo peccati uulnere laesum
Naturale bonum, cumque illo lumine nasci
135
Nunc omnes homines, quod primis ingeneratum est?
An uero excerpis quaedam, quae parte recisa
Suscipias, cordisque sinu purgata recondas?
Dic igitur quidnam inde probes, quid uero refutes,
Et de damnatis quid sit quod crimine soluas.
140
An dextram pacis palam dare te pudet hosti?
Nec tutum est ulla pulsos ex parte tueri
Simpliciter? Quos non dubitas excludere templo,
Pelle animo. Noua te discordia diuidit abs te:
Corde foues, quod in ore premis: coniungere amicis
145
Mentibus, et tecum cupidis componere foedus
Lege tua; iam parce minis, et congrue pactis.
Ecce pererratis terrarum finibus adsunt,
Implentesque suas lacrimosis questubus aures
Incipiunt; Pulsi mundo, nullaque recepti
150
Sede uagi, tandem fama exhortante redimus,
Quaeque placent uobis amplectimur: edita nobis
Doctrinae uestrae est pietas; nihil inficiando
Discutimus: liceat uobiscum iungere sensum.
Immortalem hominem factum si creditis, et nos
155
Credimus, inciderit mortem peccando, suamque
Progeniem culpa et leto deuinxerit omnem:
Nullus non egeat sacro baptismate Christi,
Infantesque etiam purgentur fonte lauacri;
Dum nostri decus arbitrii, lumenque creatum
160
Principio, quod sponte potest insistere rectis,
Manserit illaesum, nec uiribus absit ab illis,
Quas, condente Deo, generaliter omnis in Adam
Suscepit natura hominis, nec suppetat ulli
De non accepta arbitrii uirtute querela:
165
Cum sine delectu seu Lex, seu Gratia Christi
Omnem hominem saluare uelit: donumque uocantis
Sic sit propositum, ut nullus non possit ad illud
Libertate sua, proprioque uigore uenire:
Sitque salus dignis saluari ex fonte uolendi.
170
Haec si uestra fides, uestra est doctrina, remotis
Quae uestro exemplo reiecimus, addite sanctis
Nos gregibus, tandemque boni defendite uestros.
Talia submissus si defleat hostis apud te,
Quid referes? quo te affectu comperta mouebunt?
175
Consultas, trepidas, nutas, cunctaris et heres,
Quoue anceps se praecipite sententia uoluis.
Iniustum est animis cognatis non dare pacem:
Ex quos ulla fides, eadem Sapientia nectit,
His communem aditum sanctorum ad sancta negare.
180
Iungere sed foedus cum talibus, et uiolare
Sanctorum decreta Patrum, regumque piorum
Scriptas lege Dei leges contemnere, multum
Hostile est, nimiumque audax et perniciosum.
Ergo Petri solium Romam, et Carthaginis altae
185
Concilium repetant humiles, eademque perorent,
Quae frustra hic trepido sunt deplorata fauori.
Sed cum mille senum prudentia peruigil (olim
Perspectum notumque tenens, quod tota nefandae
Haereseos summa exigua sub parte tegatur,
190
De qua plena mali labes renouetur et omne
Commenti corpus per singula membra resurgat);
Antiquas adhibentem artes reiecerit hostem,
Limitibusque suis steterit censura salubris:
Numquid non iustus poterit dolor abdita cordis
195
Rumpere, et in tales miseros excire querelas,
Vt dicant: Quaenam ista, Patres, in cordibus almis
Iustitia est? quo fine graues, quo fine seueri,
Claudere terrarum nobis persistitis orbem?
Nosne sumus toto mundo, quorum undique uobis
200
Sit suspecta fides, quos non tolerare queatis.
Si nostra a uestro uel syllaba dissonet ore?
Non uerbis iam nos argumentisue tuemur;
Iudicium exemplo petimus. Quod pace manente,
Libera multorum uox astruit, hoc sine bello
205
Cedatur nobis. Non nostra inuenta fouemus,
Nec primis studiis insistimus: ecce recisum est
Vnde olim certamen erat, uestrisque reuersi
Cedimus, et quaecumque illis placuere, probamus.
Quid superest culpae? Quo nos decet usque repelli?
210
Si uero haec etiam, quae nos pia ducimus, absunt
A ueris, et uestra illis bene cura repugnat;
Cur extra inuidiam poenamque erroris habentur
Qui damnata docent, et per clara oppida tuti,
His magnos implent populos, quae nos perhibemus
215
Plectimur, et nulla sinimur consistere terra?
Haec in pontificum sancto deprompta senatu,
Quam curam exigerent, et quae decreta mouerent,
Perspicis. An quoniam culpa securus operta
Non premeris synodo, nec te poenae metus urget,
220
Spernis propositi speciem terroris, et isthaec,
Plena uelut uanis simulacris somnia rides?
Ergo gerendorum euentu, et fine remoto,
Haec tantum in medium quae iam sunt gesta uocemus:
Vt facile ex illis quale hoc sit discutiatur,
225
Quod disceptantes dudum in diuersa mouemur.
Inter multa suis quae tradidit haeresiarches
(Quod cognoscis), ait, naturam quae bona facta est,
Nullis cum uitiis in quoquam omnino creari,
Nec cuiquam primi culpam nocuisse parentis,
230
Et quoniam tales nascantur nunc quoque, qualis
Ille fuit nostri generis pater ante reatum:
Posse hominem sine peccato decurrere uitam,
Si uelit, ut potuit nullo delinquere primus
Libertate sua. Nempe haec damnata fateris
235
Conciliis, mundique manu. Connectit et illud
Idem auctor, quod lex ita sanctos miserit olim
Caelorum in regnum, sicut nunc gratia mittit.
Hoc quoque iudicio sancto scis esse peremptum.
Obiectum est aliud ipsum dixisse magistrum:
240
Quod meritis hominum tribuatur gratia Christi,
Quantum quisque Dei donis se fecerit aptum.
Sed nimis aduersum hoc fidei, nimiumque repugnans
Esse uidens, dixit se non ita credere, et illos
Damnari dignos quorum mens ista teneret.
245
Quo cernis, cum iudicibus damnantibus ista
Consensisse reum, nec quemquam hoc posse tueri,
Quae tamen ipse suis rursum excoluisse libellis
Detegitur, reprobum in sensum fallendo reuersus.
Nunc igitur, quoniam quid nostris displicuisset
250
Ostensum est, quam sana fides sit uestra patescat.
Gratia qua Christi populus sumus, hoc cohibetur
Limite uobiscum, et formam hanc ascribitis illi,
Vt cunctos uocet illa quidem, inuitetque; nec ullum
Praeteriens, studeat communem afferre salutem
255
Omnibus, et totum peccato absoluere mundum.
Sed proprio quemque arbitrio parere uocanti,
Iudicioque suo, mota se extendere mente
Ad lucem oblatam, quae se non subtrahat ulli,
Sed cupidos recti iuuet, illustretque uolentes.
260
Hinc adiutoris Domini bonitate magistra,
Crescere uirtutum studia, ut quod quisque petendum
Mandatis didicit, iugi sectetur amore.
Esse autem edoctis istam communiter aequam
Libertatem animis, ut cursum explere beatum
265
Persistendo queant; finem effectumque petitum
Dante Deo, ingeniis qui numquam desit honestis.
Sed quia non idem est cunctis uigor, et uariarum
Illecebris rerum trahitur dispersa uoluntas;
Sponte aliquos uitiis succumbere, qui potuissent
270
A lapsu reuocare pedem, stabilesque manere.
Iam quia summatim, ut potuit, sententia uestra
Decursa est: Dic unde probes quod gratia Christi
Nullum omnino hominem de cunctis qui generantur
Praetereat, cui non regnum uitamque beatam
275
Impertire uelit? Nec enim uel tempore nostro
Omnibus in terris iam certum est insinuatum
Christi euangelium: ne dicam exordia doni
Non potuisse simul toto decurrere mundo.
Illa quidem ad cunctos ferri sunt iussa: sed uno
280
Tempore non agitur, quod tempore dicitur uno
Dumque suis aditus Domino pandente ministris,
Crescunt primitiae, fuerint omnino necesse est
Quaedam terrarum partes, ubi gratia nondum
Corda hominum tenebris absoluerat impietatis,
285
Et dira innumeri demersi nocte peribant,
Cum multae accepto fulgerent lumine mentes.
An bonitas diuina quidem non destitit omnes
Velle uocare homines, sed non simul apta fuerunt
Corda, quibus possent conferri dona salutis;
290
Dum morum obsistit feritas truculenta magistri
Difficilesque aditu transcurrit gratia gentes:
Vt quoniam lucem offerri uoluisset, et ipsis
Demonstrare Deus; sua quemque aduersa uoluntas,
Arguat, et culpa obstringat, quia lumine primo
295
Per uitia oppresso, sit facta indigna secundo?
Quod si firmatur, nequidquam plectimus illos,
Qui nullum innatum uitium nascentibus aiunt,
Incolumique omnes cum libertate creari:
Gratia quos Christi meritorum examine iusto
300
Eligat, et dignos uita uocet, accipiatque.
Namque utrumque simul sapitis, qui dicitis, omnes
Omnibus oblatum potuisse apprendere munus,
Naturae quoniam non sit detracta facultas,
Nec sine iustitia pereant qui mentis honorem
305
Sordibus obruerint uitiorum, ut lumen ab alto
Emissum indigna nollet requiescere sede.
Sic, quod nascendo est unum, distare uolendo;
Vt meritum ad paucos, naturaque spectet ad omnes.
Sed tamen haec aliqua si uis ratione tueri,
310
Et credi tam stulta cupis, iam pande quid hoc sit,
Quod bonus omnipotensque Deus, non omnia subdit
Corda sibi, pariterque omnes iubet esse fideles?
Nam si nemo usquam est quem non uelit esse redemptum:
Haud dubie impletur quidquid uult summa potestas.
315
Non omnes autem saluantur, magnaque pars est
Quae sedet in tenebris mortis, nec uiuificatur.
An uarii motus animorum talia gignunt,
Libertasque facit causam non omnibus unam?
Ergo hominis ualida arbitrio diuina uoluntas,
320
Aut etiam inualida est, operis cui finis in illo est.
Quem frustra iuuisse uelit, nisi praeferat ille
Affectum cuius comitetur gratia cursum.
At si, dimota certandi nube, serenis
Quae sunt uera oculis mecum intueare modeste,
325
Et uetera exemplis manifestis plena uidebis
Saecula, et in nostro cognosces tempore multa
Quae doceant uirtute Dei conuersa malorum
Corda, quibus recti nihil umquam insederat, et quae
Nullum iustitiae signum sensumue gerebant.
330
Namque ut nunc saeuas gentes et barbara regna,
Ignoti prius aut spreti noua gratia Christi
Attrahit, et terra templum sibi condit in omni:
Sic prius immites populos urbesque rebelles,
Vincente obstantes animos pietate, subegit.
335
Non hoc consilio tantum hortatuque benigno
Suadens atque docens, quasi normam Legis haberet
Gratia; sed mutans intus mentem, atque reformans,
Vasque nouum ex fracto fingens, uirtute creandi.
Non istud monitus Legis, non uerba prophetae,
340
Non praestata sibi praestat natura; sed unus
Quod fecit, reficit. Percurrat Apostolus orbem;
Praedicet, hortetur, plantet, riget, increpet, instet,
Quaque uiam uerbo reseratam inuenerit, intret:
Vt tamen his studiis auditor promoueatur,
345
Non doctor, neque discipulus, sed gratia sola
Efficit, inque graues adolet plantaria fructus.
Haec semen fidei radicem affigere menti,
Eque sinu cordis ualidum iubet edere germen.
Haec maturandam segetem seruatque fouetque;
350
Ne lolium et tribuli, et uanae dominentur auenae:
Ne uentus frangat, torrens trahat, aestus adurat:
Neu cum se nimium laeta et praefortis in altum
Extulerit, turpi procumbat strata ruina.
Et nos ista, inquis, sentimus de bonitate
355
Ac uirtute Dei: quae ni foueatque regatque
Quos uocat, et tutos peccato praestet ab omni:
Non sua seruabit quemquam prudentia, nec se
Perficiet solis naturae uiribus ullus.
Sed quia iam in nobis et uelle et nolle creatum est
360
Arbitriique sui quo uult intendere motus
Libertas accita potest, patuitque per aurem
Iudicio cordis, quo mundum proposuisset
Consilio seruare Deus: mens excita longum
Excutiat somnum; seque illi subdat et aptet,
365
Qui cupidam et fidam promissa in gaudia ducat
Hoc est nobiscum quod te sentire ferebas?
Haec sincera fides? Haec Christi gratia tecum est?
Cuius opes, fixo distinctam limite, totum
Extra hominem statuis clausa penitus fore mentis
370
Vixque Deum sensus carnis permittis adire,
Per quos sumpta foris animus diiudicet intus,
Seque ferat quoquo librata examina pondus
Presserit arbitrii: ueluti cum uoce loquentis,
Aut rerum actarum specie, quas uidimus, aut quas
375
Legimus, exoritur secreta cordis in aula,
Nunc amor aut odium, nunc spes, metus, ira dolorque:
Nec tamen hos motus scriptor, narrator, et auctor
Inseuere animo (quamuis forte hoc quoque uellent);
Sed de perceptis mens iudex sponte mouetur,
380
Et pro more suo, quantum se exercuit istis,
Transit in affectum quem confirmauerit ex se,
Illa uolendo sequens, istis nolendo resistens.
At uero Omnipotens hominem cum gratia saluat,
Ipsa suum consummat opus; cui tempus agendi
385
Semper adest quae gesta uelit: non moribus illi
Fit mora, non causis anceps suspenditur ullis
Nec quod sola potest, cura officioque ministri
Exsequitur, famulisue uicem committit agendi
Qui quamuis multa admoueant mandata uocantis;
390
Pulsant, non intrant animas. Deus ergo sepultos
Suscitat, et soluit peccati compede uinctos.
Ille obscuratis dat cordibus intellectum;
Ille ex iniustis iustos facit, indit amorem
Quo redametur amans, et amor quem conserit ipse est.
395
Hunc itaque affectum, quo sumunt mortua uitam,
Quo tenebrae fiunt lumen, quo immunda nitescunt,
Quo stulti sapere incipiunt, aegrique ualescunt,
Nemo alii dat, nemo sibi, non littera Legis,
Nec naturalis sapientia, quae semel acta
400
In praeceps, labi nouit, consurgere nescit.
Et licet eximias studeat pollere per artes.
Ingeniumque bonum generosis moribus ornet;
Caeca tamen finem ad mortis per deuia currit,
Nec uitae aeternae ueros acquirere fructus
405
De falsa uirtute potest, uanamque decoris
Occidui speciem, mortali perdit in aeuo.
Omne etenim probitatis opus, nisi semine uerae
Exoritur fidei, peccatum est, inque reatum
Vertitur, et sterilis cumulat sibi gloria poenam.
410
Vsque adeo donum est quod credimus, et data gratis
Gratia, non merita ditat mercede uocatos:
Nec iustorum operum discernit facta; sed omnes
Sola ex immundis mundos facit, utque legentem
Lectus amet, non hoc studio, sed munere sumit.
415
Nam si spectatrix meritorum est gratia, et illis
Se tribuit, quorum est animus purgatior, et quos
Per libertatem arbitrii sibi repperit aptos,
Insontes tantum, iustosque assumere solos
Debuit, et ueri cupidos, ac recta uolentes.
420
Peruersos autem, et scelerum assuetudine turpes
Deturbare procul, lucemque negare tenebris.
Atqui Saluator mundi non praemia iustis
Soluere, nec sanis uenit conferre medelam:
Sed quod dispersum exciderat, fractum atque iacebat,
425
Quaerere, et inuentum reparare, ac reddere curae.
Denique ne quisquam ex morum splendore putetur
Censeri, aut fidei merito ad bona summa uocari,
Ceu non diuino sit munere mentibus ipsa
Inspirata fides; recole innumerabile uulgus
430
Retro senum et iuuenum, qui caeca turpiter usi
Libertate animi, per cultus daemoniorum,
Per magicas artes, per amorem rapta tenendi,
Per stupra, per caedes uitam duxere nefandam:
Et tamen incumbente obitu, iam limite in ipso
435
Extremi flatus, miserantem nocte remota
Cognouere Deum; purgatorisque lauacri
Munere, nulla mali linquentis signa prioris,
Exempti mundo mutarunt tartara caelo.
Quae merita hic numeras? Si praecedentia cernas,
440
Impia; si quaeris post addita, nulla fuerunt.
Si uero merito ascribis, uoluisse renasci:
Nempe utero fidei parta est tam recta uoluntas.
Porro fidem quis dat, nisi gratia? sic bene uelle
Gratia dat tribuendo fidem quae credita poscat,
445
Quaeque uoluntatis meritum creet, ipsaque solo
Nascatur spirante Deo, mentemque reformans,
De cinere algenti sopitum suscitet ignem.
Ergo uoluntatis genitrix, operumque creatrix
Non est ex merito: quoniam quod non fit ab illa,
450
Non bene fit: quem non recto uia limite ducit;
Quanto plus graditur, tanto longinquius errat.
Siue igitur meritum, credens exsistere posse
Ante fidem, donas uirtutibus impietatis;
Siue illam uis esse tuam, non munere dantis
455
Sumptam, sed genitam de libertate uolendi;
Nullam habet in uobis saluatrix gratia sedem,
Inflato exclusa arbitrio, quod fronte superba
Erigitis, spatio ut grauius maiore ruatis.
Diuinorum operum quod ponitis in redimendis
460
Principium? Mandata Dei facere ante lauacrum,
Nosse et amare Deum, promissis credere Christi,
Quaerere, pulsare, et petere, proprium omnibus esse
Asseritis, qui se studeant aptare uocanti.
Anne ab aquis diuina manus renouare receptos
465
Incipit, et uitae causa est sua cuique uoluntas;
Vt merces operum sit gratis iudiciumque
De pretio, quo quod donum perhibetur ematur?
An uero auxilium uerbo Deus inchoat, et se
Voce ministrorum mundo declarat in omni
470
Vt pulsante aures sermone illecta uoluntas,
Iudicio praecurrat opem, nec gratia iam sit
Gratia; quae legis fungens uice, iure monentis
Solum agat, atque agro cum plantatore ministret,
Terraque seminibus det, non Deus, incrementum;
475
Vbere ceu gleba subsistat, et arte colentis
Exoritura seges; neque quidquam cordis in aruo
Praesulcet diuina manus, quo temperet aequor
Edomitum, faciatque satis gaudere nouales?
Talibus assumptis inimico ex dogmate, nonne
480
Perspicuum est quantum damnatos confoueatis?
Dum cuique, ad uerae capienda exordia uitae,
Naturam affectum fidei conferre docetis;
Dumque aliud non est uobiscum gratia quam Lex,
Quamque propheta monens, et quam doctrina ministri.
485
Scilicet ut tale arbitrium generaliter insit
Semine damnato genitis in corpore mortis,
Quale habuit nondum peccati lege subactus
Primus homo; et nullum in prolem de uulnere uulnus
Transierit, nisi corpoream per condicionem:
490
Quae sic exterius respondeat, ut nihil intus
Imminuat, teneatque suum substantia mentis
Splendorem; et nulla poenali nocte prematur.
Addite quod superest, tumidi, ruituraque uani
Congerite, et causis causas aptato sequentes.
495
Et quia nil primae periit uirtutis apud uos,
Dicite ab illaesis animis procedere ueram
Iustitiam, regno dignam, caeloque locandam:
Vt frustra Christus sit mortuus. Edite multos
Arte et sponte sua sanctos ab origine mundi,
500
Absque Deo placuisse Deo: decretaque Legis
Tunc data, cum peior mos et corruptior aetas
Terrore instanti et formidine mortis egeret.
Dicite plectentes apices, mortisque ministros
Hoc explesse operis quod gratia uiuificatrix.
505
Nunc agite, et quoniam fuerit sine lege uoluntas
Libera, quam scripti munibat pagina cordis;
Sic uitam aeternam acquiri potuisse, uacante
Hac ope quae legem supereminet, ut sine lege
Ex naturali potuit uirtute capessi:
510
Nunc autem studiis uergentibus in mala multa,
Creuisse auxilium; non quo cessante, salutem
Non caperet per difficiles natura labores;
Sed quo conatus operum affectusque iuuante,
Propositam citius ferret mens libera palmam.
515
Dicite, cum infantes renouantur, non renouari
Insontes animas, et sola carne renasci
Exterius lotos, non exsistentibus illis
Interius maculis: quoniam licet edere rectae
Signa uoluntatis nequeant, tamen hoc magis omni
520
Sorde uacent, super auctoris quod condicionem
De proprio nihil addiderint quod fons aboleret.
Haec si non uestris spirant de cordibus, et uos
Non cum damnatis eadem ratis extulit alto
Mergendos pelago, submittite uela tumoris,
525
Nobiscumque humiles placido consistite portu.
Edite constanter naturae uulnera uictae,
Exutam uirtute animam, caecataque cordis
Lumina, et in poenam propriam iaculis superatis
Armatum arbitrium, numquam consurgere posse,
530
Inque nouos lapsus semper nitendo reuolui:
Cui sua sit laqueus sapientia, morsque subactum
Detineat, nisi uera salus ex munere Christi
Adsit, et oppressam dignetur gratia mentem.
An uestrum sublimem animum pudet ista fateri,
535
Ne sub tam multis morbis sit uilior aeger?
Cum nihil ex omni maiorum dote supersit
Quo medici mereatur opem, et mercede ualescat.
Ergo in castra gradum reuocate hostilia, et illis
Addite uos, quorum ingenio ex fallacibus armis
540
Luditis, eiusdem uibrantes spicula linguae.
Exsultante bonis naturae, et mentis honorem
Omnibus a saeculis illaesum stare docete
Neu uos in totum retegatis dogmate nudo,
Corporeo tantum decurrere tramite poenam
545
Peccati perhibete, animi nihil imminuentem.
Vulnere transfixos absoluite crimine, et ipsam
Iustitiam accusate Dei, transire sinentis
Supplicium, quo non uultis transire reatum.
Sed non iniustus Deus est: manifestaque Pauli
550
Vox docet, uno omnes homines cecidisse ruente;
In quo tota simul series prostrata nepotum
Deperiit, nec habet quisquam quo surgere possit
Ad uitam, sacro nisi rursum nascitur ortu.
Quotquot enim summo iustos numeratis ab aeuo,
555
Hac ope non dubium est saluatos, quam modo toto
Latius Omnipotens excercet gratia mundo.
Haec, sicut dictum est, non iudex est meritorum,
Quae nisi plena malis non inuenit: et nisi donet
Quae bona sunt, nihil efficiet bene caeca uoluntas.
560
Haec ut cuiusquam studio affectuque petatur,
Ipsa agit, et cunctis dux est uenientibus ad se:
Perque ipsam nisi curratur, non itur ad ipsam.
Ergo ad iter per iter ferimur: sine lumine lumen
Nemo uidet: uitam sine uita inquirere mors est.
565
Currere currentum si non, et uelle uolentum est:
Nec uitiis poenam deberi, aut praemia laudi,
Si uel naturam obstrictam mala uelle necesse est,
<>
<>
570
Vel nostro ascribi nequeunt bene gesta labori.
Numquid non eadem sapiunt, eademque perorant
Vestri illi, quorum ructatis uerba, magistri?
Sed quia consimili cognata superbia questu
Prosilit, et uobis nunc respondetur et illis.
575
Inuiolata Dei quondam et sublimis imago
In primo cuncti fuimus patre, dum nemore almo
Degit, et edicto parens cauet arbore ab una.
At postquam rupta mandati lege, superbum
Consilium mixtum inuidiae de fonte recepit,
580
Corruit, et cuncti simul in genitore cadente
Corruimus: transcurrit enim uirosa per omnes
Peccati ebrietas, corrupti et cordis in alua
Persistit, cruda feruet carbunculus esca.
Hinc animi uigor obtusus, caligine taetra
585
Induitur, nec fert diuinae fulgura lucis
Lumen iners: hinc arbitrium per deuia lapsum
Claudicat, et caecis conatibus inque ligatis
Motus inest, non error abest. Manet ergo uoluntas
Semper amans aliquid quo se ferat, et labyrintho
590
Fallitur, ambages dubiarum ingressa uiarum:
Vana cupit, uanis tumet et timet; omnimodaque
Mobilitate ruens in uulnera uulnere surgit.
Hoc itaque arbitrium cum sanat gratia, tolli
Dicitis, et perimi uita aspirante putatis.
595
Quid mirum rabido si corde phreneticus aeger
Morbum amat, et pellit medicum? Cognoscite tandem
Antiqui commenta doli, et desuescite captas
Aures uipereo rursum praebere susurro.
Parcite de fractis praecerpere noxia poma
600
Arbitrii ramis: non haec uos esca reformat,
Nec speciem angelici nutrit cibus ille decoris.
Sed uetitorum auidos, et taetra bile tumentes,
De fastiditae procul abripit arbore uitae.
Huius ope et fructu uescendum est, ut reualescens
605
Languida mens, etiam propriis bene uiribus uti
Possit, et in Christo inueniat quod perdidit in se.
Non igitur, quisquis terreni ueste parentis
Exueris, priscum naturae perdis honorem,
Sed recipis: sic acquirens quibus ante carebas,
610
Vt tua sint, si collatis utare modeste,
Et quod habes, hoc te acceptum fatearis habere.
Fons igitur meriti est lucis Pater; inde quod in nos
Fluxerit, hoc nobis maiorum est causa bonorum,
Dum largitori sua reddimus, aeque relatis
615
Augemur, nostrumque bonum fit gloria dantis.
Sed qui iudicium arbitrii, meritumque tueris,
Quique hominum studiis ascribis dona uocantis:
Infantum discerne animos, et dissere quales
Affectus, qualesque habeant haec pectora motus.
620
Da teneris mores, et libertate uolendi
Instrue, uix aurae tenuis lactique capaces.
Nulla tibi arbitrii respondent signa, nec ullis
Dissociare pares meritis potes: omnibus una est
Natura, et pariter nequeunt bona uel mala uelle.
625
Et tamen ex istis miseratrix gratia quosdam
Eligit, et rursum genitos baptismate transfert
In regnum aeternum, multis in morte relictis,
Quorum causa fuit similis de uulnere eodem.
Nec meritis istud poteris aptare parentum:
630
Ceu pia profuerit redimendis cura bonorum,
Abstuleritque aliis aliena ignauia uitam;
Cum uideas multos sanctis genitoribus ortos,
Nullo saluari studio potuisse suorum:
Expositisque aliis ob turpia crimina matrum,
635
Missam externorum curam, quae stercore raptos
Per fontem uitae caelesti traderet aulae.
Quid, si diuersum hunc finem, quo gratia Christi
Vnum alio pereunte legit, donatque salute,
In geminis etiam uideas? quod diuidis uno
640
Tempore conceptos atque ullo tempore natos,
Non ullos potes arbitrii praetendere motus.
Cessat opus, cessat meritum, nihil editur impar.
Sed Deus et tales discernit, quo mage Christi
Excellat bonitas, quae sola est causa uocatis
645
Et fidei et meriti: quoniam Sapientia diues
Hoc etiam tribuit multis, ut sancta operatis,
In finem uitae, fieret de munere merces.
Non autem recte, nec uere dicitur, illos
Qui sunt exsortes diuini muneris, et quos
650
Gratia neglexit degentes mortis in umbra,
Peccati non esse reos, quia recta gerendi
Non data sit uirtus. Naturae compede uinctos
Procubuisse negant, nec ab uno germine credunt
Omnigenam prolem cum poena et crimine nasci.
655
Quod qui non renuit, uidet huius pondera culpae
Tam ualida pariter miseris incumbere mole,
Vt si nulla etiam cumulent mala, sit tamen unum hoc
Sufficiens scelus, ad mortem nascendo luendam.
Hanc igitur legem quam per se nemo resoluit,
660
Si merito et iuste positam, impositamque fatemur:
Cur querimur quod non omnes saluantur ab illa,
Cum si progeniem super omnem irrupta maneret,
De cunctis iuste damnatis non quereremur?
An quod de toto ferretur, non toleratur
665
De parte, et melius foret omnia debita cogi,
Quam summa ex solida clementer multa remitti?
Quis uero exemptus squallenti carcere, pulset
Inuidia miserantis opem, quia non simul omnes
In lucem ueram tenebris eduxerit iisdem?
670
Cum poenam qua mersus erat, non experiatur
Quam misere ferat addictus, nisi liber ab illa?
Denique tunc illum socialem mente benigna
Concipit affectum, quo summissa prece Christum
Conciliet miseris, sueta qui nocte grauati
675
Nulla gerunt uota effugii. Tantum nocet error,
Vt iuuet errare; et ueteris contagia morbi
Tam blande obrepunt, ut quo languetur ametur.
Vnde ergo haec oritur querimonia? Non mouet illos
Talis cura, quibus necdum est sua poena dolori,
680
Et qui se nulla credunt a luce relictos.
Qui uero tenebris exempti in lumine uiuunt,
Gaudent, et quantum sibi sit bonitate uocantis
Dimissum, ex illis discunt qui debita soluunt.
Vos igitur soli queruli, solique superbi:
685
Vos soli ingrati, quos urit gratia, cuius
Omne opus arbitrio uultis subsistere uestro:
Et quod non cuncti mortales atria uitae
Ingrediuntur, ita ex ipsis pendere putatis,
Vt tam ex iudicio constet cuiusque quod intrat,
690
Quam quod non intrat, ceu par in utrumque facultas
Suppetat; et tam sit proprium bona quam mala uelle.
I procul, insana impietas, artesque malignas
Aufer, et auctorem comitare exclusa Britannum:
Nos humiles tenuesque sumus grex paruus, et altis
695
Inniti metuens, quia sufficientia nostra
Ex Christo est; si quid recti sapimus, uolumusque,
Illi debemus qui uincula nostra resoluit,
Proque malis bona restituit, non inueniendo
Quod merito legeret, sed donans quo legeretur,
700
Vt de perceptis prodiret causa merendi;
Deque datis in danda, gradus industria crescens
Scanderet, atque bonum fieret Deus omnibus unum.
Cur uero humani generis de germine toto
Pars quaedam in Christo rursum generanda legatur,
705
Pars pereat, cum causa eadem simul implicet omnes,
Nec discernantur merito, qui munere distant;
Non satis audemus scrutari, nec per opertas
Ire uias, callesque gradu pulsare remotos.
Multa etenim bene tecta latent, nescitaque prosunt
710
Dum mansueta fides quaedam dilata modeste
Sustinet, et nullo ignorat non edita damno.
Sic quando electum ex cunctis populum Deus unum
Lege, sacris, templo, unguento, signisque fouebat;
Quod fuit occultum, mundique in fine retectum est,
715
Non oberat nescire omnes quandoque uocandas
In regnum aeternum gentes, totumque per orbem
Donandum quod spes paruae tunc plebis habebit.
Sic postrema dies qua mundi clauditur aetas
Notitiae nostrae non est data; nec tamen huius
720
Secreti impatiens sanctorum turba laborat.
Ipsa quoque humani generis carnalis origo,
Quam multas uario circumtegit ordine causas.
Cumque omnes de fermento producat eodem
Vna manus, nec diuersis elementa parentum
725
Principiis coeant: limo procedit ab uno
Dispar opus, mutat numeros per uascula fictor,
Materiamque unam discernit iure creantis.
Ergo eadem natura animae, naturaque carnis
Diuersis mundum sub condicionibus intrat.
730
His regnare datum est, illos seruire necesse est:
Hos decor, et uires ualidae, uiridisque senectus
Suscipit, hos species inhonora, et debile corpus:
His uiget ingenium praeclaris artibus aptum,
Horum tarda premit gelidus praecordia sanguis:
735
Quosdam nec licitus calor incitat ad generandum.
Ast alii insanum nequeunt frenare furorem:
Hunc mitem et placidum tranquilla modestia comit,
His et mille modis semen uariantibus unum,
Impariles subeunt distincta exordia formas.
740
Nec tamen haec inter tam compugnantia quisquam
Arguit auctorem, qui secum continet huius
Legem operis, dum iudicio placita explicat aequo,
Et rerum causas obscurat iusta potestas.
Si terrenum igitur figmentum, addictaque morti
745
Progenies, ita dissimili producitur ortu,
Vt cum operis species pateat, tamen edita non sit
Norma uoluntatis de qua uenit hic modus impar;
Quid mirum si consilii super omnia magni
Arcanum latet, et placito subducitur alto?
750
Quod dum uana fluunt mundi, dum in corpore mortis
Viuitur, et positi expletur certamen agonis,
Non cognoscendum texit Deus, utiliusque
Duxit ad examen quaedam uelare piorum.
Non ergo instamus clausis, nec operta procaci
755
Vrgemus cura, satis est opera Omnipotentis
Cernere, et auctorem cunctorum nosse bonorum;
Quo sine nil rectum mens inchoat. Audeat amens
Impietas tumido arbitrio subnectere causas
Diuinorum operum: nos cum manifesta uidemus
760
Dona Dei, quorum est fons unus, summa uoluntas,
Cum Paulo tremuisse iuuat, stupidumque modeste
Inuictum ad solium Christi suspendere nutum:
Cuius iudicium sic inscrutabile et altum
Dicimus, ut uerax prorsus fateamur et aequum.
765
Nam meritum ad mortem subeundam sufficit unum;
Ad uitam, nisi quod donarit gratia, nullum.
Tu uero, o noua gens, ueteris quae stirpe oleastri
Velleris, et sacrae ramis inolescis oliuae,
Quaerere formatae sentis te frondis honorem
770
Non studio coepisse tuo, sed iure potentis
Agricolae insertam fecundo uiuere ligno:
Vince superborum flatus, et uana furentum
Turbinibus stabili fortis pietate resiste:
Nec tibi fallacis subrepat imago decoris,
775
Nullum ex his errare putes. Licet in cruce uitam
Ducant, et iugi afficiant sua corpora morte,
Abstineant opibus, sint casti, sintque benigni,
Terrenisque ferant animum super astra relictis:
Si tamen haec propria uirtute capescere quemquam
780
Posse putant, situe ut dignus labor iste iuuari,
Ingenium meruisse aiunt bona uera petentis:
Crescere quo cupiunt, minuuntur; proficiendo
Deficiunt; surgendo cadunt; currendo recedunt.
Vnde etenim uane frustra splendescere quaerunt.
785
Inde obscurantur: quoniam sua, laudis amore,
Non quae sunt Christi quaerunt, nec fit Deus illis
Principium, et capiti non dant in corpore regnum.
Non horum templo est Christus petra fundamentum;
Sed super instabilem arbitrii nutantis arenam
790
Assurgunt, foeda lapsuri mole tumoris.
Isti quem quidam reprobarunt aedificantes,
Nunc etiam reprobant lapidem, pariesque siue ipso
Tertius esse uolunt, quem nullo foedere nectat
Angulus, et quem nulla habeat compago ligatum.
795
Hi thalamum ad sponsi non perducuntur, et intrant
Libertate sua: quae Christi gratia confert,
Non acceperunt, et habent: non attrahit illos
Vis Patris ad Verbum, sed sponte et praepete cursu
Praeueniunt cessantis opem: nec ad omne gerendum
800
Eius egent, sine quo sibi plurima posse uidentur.
<>
Intima uiperei foueantur uiscera sensus?
O bene quod diri erroris malus ille magister
Nullo praeleuit letalia pocula melle:
805
Sed non ambigua infectum feritate uenenum
Protulit, et gustu uirus detexit amaro!
Nam si argumenti primordia non onerasset
His quae discipuli dempserunt callidiores,
Innumeras dubio cepisset plasmate mentes;
810
Quae dum multa uident informia limine in ipso,
Horrida terrificae declinant atria mortis.
Nec iam illis possunt attriti illudere rures,
Quorum quo tendant artes, atque unde oriantur,
Non dubiis promptum est cuiuis cognoscere signis.
815
Non igitur cum damnatis sentire uidentur,
Cum dicunt mortem in cunctos transisse per unum
Primum hominem, cuius crimen resperserit omnes
Nec quemquam in uitam aeternam nisi fonte renatum
Venturum: infantesque reos hoc munere solui,
820
Quos prima ad mortem generaliter edat origo.
Sed cum damnatis sapiunt, damnataque promunt,
Cum dicunt, nihil esse animis per uulnus auitum
Detractum decoris, splendoremque omnibus illum
Nunc talem innasci, qualis fuit ante ruinam.
825
Hinc libertatem arbitrii discernere sano
Posse oculo cordis, quidquid sit rite gerendum,
Nec solum ad uitae praesentis commoda solers
Sufficere ingenium, quo se tueatur et ornet;
Sed summis etiam mentem aptam percipiendis
830
Aeternisque bonis, sponte ad caelestia ferri
Perque uiam ad Christum, quam fecerit ipsa, uenire.
Hinc hominem multa recti assuetudine firmum
Posse repugnare aduersis, nec cedere poenis,
Quas superandae animae per carnem admouerit hostis,
835
Auxilio abscedente Dei, qui deserat apte
Vtiliterque suos, ut de certamine agonis
Quaesitas referant palmas: ne nulla piorum
Sint merita, et uerae priuentur laudis honore,
Si quod naturae sensu noluntque, uoluntque
840
Praeceptisque tenent legalibus insinuatum,
Diuini auxilii manus hoc operetur in illis
Ceu solis Christi famulis uirtute carere
Sit dignum, et non posse probos apprendere mores,
Quos plerumque habeant etiam simulacra colentes.
845
Talia lingua procax cum uerbis fundit ineptis
Effuge, tu noua gens, hostiles effuge sensus,
Et procul a laqueis sapiens abiungere mortis
Christus enim tua iustitia est, quo te duce oportet
Currere, ne cursus, Christo sine, sit uagus error.
850
Nemo etenim, nemo est qui non cum uulnere primi
Sit patris genitus: quo uulnere mens prius intus
Percussa est, quam membra foris, cum mente receptum est
Quod regione poli disiecta superbia suasit.
Sic animus, cui lumen erat de lumine summo,
855
Arbitrium inuoluet tenebris; et luce relicta,
Consilio legit taetrae nigrescere noctis.
Nec iam captiuos oculos extollere in altum
Sponte potest quoniam hoc etiam spoliante tyranno
Perdidit, ut quanto iaceat sub uulnere norit.
860
Si quid enim de principiis felicibus illi,
Et uita exsilii superest prudenter agenda,
Hoc sanum, et quo nil fuerit sublimius in se
Credit, amatque suum mundi sapientia sensum.
Innumeras sese claram mirata per artes:
865
Quod coniecturis sublimibus abdita quaerit,
Quod meminit recte, sapit acriter, aestimat apte:
Quod studium fandi excoluit, quod legibus urbes
Instituit, moresque feros ratione recidit,
Vt poenae metus officio certarit amoris.
870
Iam cum exercetur numeris, ad sidera caeli
Per cursus noscenda suos, et scire uidetur
Defectus solis uarios, lunaeque labores,
Quam speciosa sibi est, et quam uanescit in ipsis!
Quae licet ex primo naturae habeantur honore;
875
Non tamen ad ueram possunt perducere uitam
(Denique ab his praeceps in multas relligiones
Decidit, et factis haesit factore relicto).
Nam si nunc etiam illaesis uigor ille maneret,
In quo insons natura fuit; sua quemque uoluntas
880
Conciliare Deo, poenaque absoluere posset
Nequidquam Christus mortem moriendo piaret
Peccatum et mundi sanguis non tolleret Agni,
Nec genus humanum generari rursus egeret
Condicione noua: quoniam sapientia sana,
885
Sana fides, sanum arbitrium, mens libera morbo,
Vitam agerent dignam summorum participatu.
Sed prostrata semel, quanto natura profundo
Immersa, et quantae sit mole oppressa ruinae:
Verbum homo fit, rerumque sator sub condicione
890
Seruilis formae dignatur uirgine nasci.
Inque infirmorum cunctos descendere sensus.
Vexatur uirtus, sapientia ludificatur:
Iustitia iniustos tolerat, clementia saeuos:
Gloria contemptum subit, et tormenta potestas:
895
Inque crucis poenam nulli uiolabilis usquam
Vita agitur: cuius perimatur morte peremptor:
Iusto ut pro iniustis effuso sanguine, sit mors
Vnius insontis multorum uita reorum.
Hoc igitur pretio captiui cum redimuntur,
900
Agnoscant quali conclusi carcere, quoue
Obsessi fuerint morbo; quibus eripiendis
Succurri haud aliter potuit quam morte medentis.
Et quia de magnis opibus nonnulla supersunt,
Quae decorent nudos, et quae solentur egenos:
905
Non ita pro summis oblectent ultima lapsos,
Vt de supplicio tumeant, atque ordine uerso,
Quo sunt effecti miseri, sint inde superbi.
Aut cum hebetes uisus, longa ex caligine tandem,
[In caelum attollunt, et uera luce fruuntur;]
910
Naturae hoc potius, libertatique uolendi.
Quam Christo tribuant: ne scilicet euacuetur
Arbitrii uirtus, si desit recta legendi.
Hoc patribus primis mortis sator insinuatus
Consilio est: hac arte omnes prostrauit in uno,
915
Dum suadet multo praestantius esse, quod ipsis
(Non tribuente licet Domino) sponderet habendum
Prudens libertas, uetitoque instructa cupido:
Quae nunc per ueteris serpens uestigia fraudis
Deceptos simili studet inflammare furore:
920
Vt quoniam pulchrum est ueris impendere curam,
Iustitiaeque auidos bona nosse et uelle salubre est:
Suadeat ingenio cuiusque hoc lucis inesse
Vt naturali mens uiuida mobilitate,
Non spirante Deo, Christi exardescat amore,
925
Vtque ita saluatrix nil gratia conferat istis,
Sed referat; pretioque bonos, non munere ditet.
His de seminibus multo iam plura oriuntur,
Et frumenta inter primo turgentia lacte,
Spinis fulta subit seges horrida zizaniorum.
930
Sed nos qui Domini semen sumus, agricolaeque
Stamus ope, et supera perflati uiuimus aura,
Viperei calicis gustum procul excutiamus:
Diuinique operis constanter confiteamur
Figmentum nos esse nouum, quod prorsus ab illa
935
Stirpe uetustatis discretum est, atque recisum,
Et iam sit penitus carnalis originis exsors,
Qui membrum est Christi, capitisque in corpore uiuit:
A quo subiectos uigor omnis manat in artus;
Et sic quaeque suo uegetantur in ordine partes
940
Vt quod agunt, et dispositis quod motibus explent,
Ex illo possint, qui summa atque ultima pacans
Vt nos insereret summis, se miscuit imis.
Conticeant igitur qui dicunt esse cauendum
Ne desit sanctis sumendae causa coronae,
945
Si non ipsorum bona repperiantur in illis.
Hoc etenim tumida nimis impietate docentes,
Quid nisi iustitia nos et uirtute, Deoque,
Dispoliare uolunt: ne lux in nocte coruscet,
Languida ne in uires redeant, ne mortua uiuant?
950
Sed nobis summo uerorum a fonte bonorum
Haurire haec, supero et semper splendore nitere,
Gloria sit; non spes in feni flore caduco.
Sicut enim palmes nullos ualet edere fructus
Non in uite manens, quae de radice ministra
955
Succum agat in frondes, et musto compleat uuas;
Sic infecundi uirtutum, et fruge carentes
Perpetui cibus ignis erunt: qui uite relicta
Audent effusa de libertate comarum
Fidere, ne Christi sint ubertate feraces:
960
Et mage se credunt propriis excellere posse,
Quam si uirtutum placitarum sit Deus auctor.
Viles ergo putent se deformesque futuros,
Cum transformatis fiet Deus unica sanctis
Gloria: corporei nec iam pressura laboris
965
Conteret incertos, sed in omnibus omnia semper
Christus erit. Quod si pulchrum et super omnia magnum est,
Cur pudet hac etiam fletus in ualle potentes
Esse Deo, minimumque operis mortalis habere,
Quod non est nisi peccatum quo discrucietur
970
Libertas: ad quam solam male gesta recurrunt.
Et tamen in sanctos animum cum intendimus actus,
Cum desideriis carnis mens casta repugnat,
Cum temptatori non cedimus, et per acerbas
Vexati poenas, illaeso corde manemus;
975
Libertate agimus; sed libertate redempta,
Cui Deus est rector, summoque ex lumine lumen,
Vita, salus, uirtus, sapientia: gratia Christi est,
Qua currit, gaudet, tolerat, cauet, eligit, instat,
Credit, sperat, amat, mundatur, iustificatur.
980
Si quid enim recti gerimus, Domine, auxiliante
Te gerimus; tu corda moues; tu uota petentis
Quae dare uis, tribuis, seruans largita, creansque
De meritis merita, et cumulans tua dona coronis.
Non autem hoc curam minui, studiumque resolui
985
Virtutum, aut opus ingenii torpere putandum est,
Quod bona sanctorum tua sunt, et quidquid in illis
Aut sanum, aut ualidum est, de te uiget: ut uideatur
Nil actura hominis, te cuncta gerente, uoluntas:
Quae sine te quid agit, nisi quo procul exsulet a te?
990
Praecipites semper calles, et deuia motu
Ingressura suo: nisi fessam, tu bone, et aegram
Suscipias, referas, foueas, tuearis, honestes.
Tunc fiet cursus uelox, oculique uidentes,
Libera libertas, sapiens sapientia, iustum
995
Iudicium, et fortis uirtus, et sana facultas.
Huius opis semper, Pater, indigeamus: ab ipsa
Prodeat arbitrium nostrum, nihil hac sine sensus
Corporei possint, opus ut seruile quiescat.
Et tua dum in nobis agitur, non nostra uoluntas,
1000
Legitima in sanctis ducamus sabbata festis.