10
Tum lateralis dolor, certissimus nuntius mortis
Max. Victorin. gramm. VI p. 216, 13ss.: Ennius quoque ait "uita illa dignus locoque" quasi dignu locoque dixerit. similiter Lucilius ait "tum lateralis dolor certissimus nuntius mortis" pro 'tum laterali dolor certissimu nuntiu mortis' [sic habetur quasi] subtractis tribus -s litteris, quia antiqui et ipsa quasi pro liquenti utebantur inerudita adhuc nouitate, quod posteriores poetae non fecerunt, non quod ista defensio rata non esset, sed quod uersus suos liquidius decurrere nullis salebris uoluerunt.