Ennius fragmenta uaria 7

Reference basis text: J. Vahlen, 1903

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Scipio

 

14

Sparsis hastis longis campus splendet et horret

Macr. sat. 6, 4, 6: "tum ferreus hastis horret ager" (Verg. Aen. 11, 601s.). 'horret' mire se habet. sed et Ennius in quarto decimo (Enn. ann. 384 Sk.) "horrescit telis exercitus asper utrimque" et in Erechteo (scen. 140 V.² = trag. 143 Joc.) "arma arrigunt, horrescunt tela" et in Scipione "sparsis hastis longis campus splendet et horret". sed ante Homerus (Il. 13, 339) ἔφριξεν δὲ μάχη φθισίμβροτος ἐνχείῃσιν.

Cf. Serv Aen. 11, 601: HORRET AGER terribilis est: est autem uersus Ennianus uituperatus a Lucilio dicente per inrisionem debuisse eum dicere (Lucil. 1190 M.) "horret et alget": unde Horatius de Lucilio (Hor. sat. 1, 10, 54) "non ridet uersus Enni grauitate minores?".

Cf. etiam Lycoph. Alex. 252: πέφρικαν ὥστε ληίου γύαι λόγχαις ἀποστίλβοντες.