Ennius fragmenta uaria 4

Reference basis text: J. Vahlen, 1903

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Scipio

 

6

Desine Roma tuos hostis

 

Nam tibi munimenta mei peperere labores

 

Testes sunt Campi Magni

7

munimenta Muretus

monumenta Cic. fin. 2, 106

Cic. de orat. 3, 167: ne illa quidem traductio atque immutatio in uerbo quandam fabricationem habet sed in oratione "Africa ... tumultu" (Enn. ann. 309 Sk.): pro Afris est sumpta Africa. neque factumst uerbum ut "mare saxifragis undis" (Enn. dub. 12) neque translatum ut "mollitur mare" sed ornandi causa proprium proprio commutatum: "desine Roma tuos hostis", "testes sunt Campi Magni".

Cic. fin. 2,106: effluit igitur uoluptas corporis [...] saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens "desine ... hostes" reliquaque praeclare. "nam (namque codd. plerique) tibi monimenta mei peperere (reperere uel repperere codd. nonn.) labores". laboribus hic praeteritis gaudet [...] et hic se ad ea reuocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus.

Cf. Liv. 38, 50, 11: iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus ut satis constaret neminem umquam neque melius neque uerius laudatum esse.