Ennius saturarum fragmenta 11

Reference basis text: J. Vahlen, 1903

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


59

Nam qui lepide postulat alterum frustrari

60

Quem frustratur frustra eum dicit frustra esse;

Nam qui sese frustrari quem frustra sentit,

Qui frustratur is frustra est si non ille est frustra.

61

frustra sentit Gell. 18, 2, 7 cod. Vaticanus Reg. lat. 1646

frustras sentit Gell. 18, 2, 7 codd. aliqui

frustrassent id Gell. 18, 2, 7 codd. aliqui

Gell. 18, 2, 7: Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum uersuum qui sunt in Saturis Quinti Ennii uno multifariam uerbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: "nam ... frustra est". Cf. etiam Gell. 18, 2, 6: Quaerebantur autem res huiuscemodi: [...] sententia poetae ueteris lepide obscura, non anxie.