Paulinus Pellaeus eucharisticos


Enarrare parans annorum lapsa meorum

Tempora et in seriem deducere gesta dierum,

Ambigua exactos uitae quos sorte cucurri,

Te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis

5

Aspiransque operi placita tibi coepta secundes,

Effectum scriptis tribuens uotisque profectum,

Vt tua te merear percurrere dona iuuante.

Omnia namque meae tibi debeo tempora uitae,

Auram ex quo primum uitalis luminis hausi,

10

Inter et aduersas iactatus saepe procellas

Instabilis mundi te protectore senescens

Altera ab undecima annorum currente meorum

Hebdomade sex aestiui flagrantia solis

Solstitia et totidem brumae iam frigora uidi

15

Te donante, deus, lapsi qui temporis annos

Instaurando nouas cursu reuolubilis aeui.

Sit mihi fas igitur uersu tua dona canentem

Pangere et expressas uerbis quoque pendere grates,

Quas equidem et clausas scimus tibi corde patere,

20

Vltro sed abrumpens tacitae penetralia mentis

Fontem exundantis uoti uos conscia prodit.

Tu mihi lactanti uires in corpore inerti

Ad toleranda uiae pelagique incerta dedisti,

Editus ut Pellis inter cunabula quondam

25

Regis Alexandri prope moenia Thessalonices

Patre gerente uices illustris praefecturae,

Orbis ad alterius discretas aequore terras

Perueherer, trepidis nutricum creditus ulnis,

Ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes

30

Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undas

Moenia Sidoniae Carthaginis usque uenirem,

Ante suum nono quam menstrua luna recursu

Luce nouata orbem nostro compleret ab ortu.

Illic, ut didici, ter senis mensibus actis

35

Sub genitore meo proconsule rursus ad aequor

Expertasque uias reuocor, uisurus et orbis

Inclita culminibus praeclarae moenia Romae;

Quae tamen haut etiam sensu agnoscenda tuentis

Subiacuere mihi, sed post comperta relatu

40

Assiduo illorum, quibus haec tum nota fuere,

Propositum seruans operis subdenda putaui.

Tandem autem exacto longarum fine uiarum

Maiorum in patriam tectisque aduectus auitis

Burdigalam ueni, cuius speciosa Garumna

45

Moenibus Oceani refluas maris inuehit undas

Nauigeram per portam, quae portum spatiosum

Nunc etiam muris spatiosa includit in urbe.

Tunc et auus primum illic fit mihi cognitus, anni

Eiusdem consul, nostra trieteride prima

50

Quae postquam est expleta mihi firmauit et artus

Inualidos crescens uigor et mens conscia sensus

Assuefacta usum didicit cognoscere rerum

Quidquid iam † potui meminisse, necesse est,

Ipse fide propria de me agnoscenda retexam.

55

Sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis,

Quos mihi libertas ludusque et laetior aetas

Conciliare suis meritis potuisse uidentur,

Vel magis ipse libens recolam, uel dignius ausim

Inserere huic nostro, quem uersu cudo, libello

60

Quam pietatis opus studiumque insigne parentum

Permixtis semper docta exercere peritum

Blanditiis gnaramque apto moderamine curam

Insinuare mihi morum instrumenta bonorum

Ingenioque rudi celerem conferre profectum,

65

Ipsius alphabeti inter prope prima elementa

Nosse cauere decem specialia signa amathiae

Nec minus et uitia uitare ἀκοινονόητα.

Quarum iam dudum nullus uigeat licet usus

Disciplinarum, uitiato scilicet aeuo,

70

Me Romana tamen, fateor, seruata uetustas

Plus iuuat atque seni propria est acceptior aetas.

Nec sero exacto primi mox tempore lustri

Dogmata Socratus et bellica plasmata Homeri

Erroresque legens cognoscere cogor Vlixis;

75

Protinus ad libros etiam transire Maronis

Vix bene comperto iubeor sermone Latino,

Colloquio Graiorum assuefactus famulorum,

Quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus,

Vnde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior,

80

Eloquium librorum ignotae apprehendere linguae.

Quae doctrina duplex sicut est potioribus apta

Ingeniis geminoque ornat splendore peritos,

Sic sterilis nimium nostri, ut modo sentio, cordis

Exilem facile exhausit diuisio uenam.

85

Quod nunc inuito quoque me haec mea pagina prodit,

Inconsulta quidem, quam sponte expono legendam,

Sed mihi non rebus, quantum confido, pudenda,

Quarum notitiam scriptis contexere conor:

Namque ita me sollers castorum cura parentum

90

A puero instituit, laedi ne quando sinistro

Cuiusquam sermone mea se fama timeret.

Quae licet obtineat proprium bene parta decorem,

Hoc potiore tamen tum me decorasset honore,

Consona si nostris primo sub tempore uotis

95

Hac in parte etiam mansissent uota parentum,

Perpetuo ut puerum seruarent me tibi, Christe,

Rectius hanc curam pro me pietatis habentes,

Carnis ut illecebris breuiter praesentibus expers

Aeternos caperem uenturo in tempore fructus.

100

Sed quoniam nunc iam magis hoc me credere fas est

Conduxisse mihi, quod te uoluisse probasti,

Omnipotens aeterne deus, qui cuncta gubernas,

Culpato renouando mihi uitalia dona,

Hoc nunc maiores pro me tibi debeo grates,

105

Maiorum quanto errorum cognosco reatum.

Namque et incautus quidquid culpabile gessi

Illicitumque uagus per lubrica tempora uitae,

Te indulgente mihi totum scio posse remitti,

Ex quo me reprobans lapsum ad tua iura refugi,

110

Et si ulla umquam potui peccata cauere,

Quae mihi maiorem parerent commissa reatum,

Hoc quoque me indeptum diuino munere noui.

Sed redeo ad seriem decursaque illius aeui

Tempora, quo studiis intentus litteraturae

115

Vltro libens aliquem iam me mihi ipse uidebar

Votiuum impensi operis sentire profectum,

Argolico pariter Latioque instante magistro,

Cepissemque etiam forsan fructum quoque dignum,

Ni subito incumbens quartana acerba meorum

120

Conatus placitos studiorum destituisset

Vix impleta aeui quinta trieteride nostri.

Consternata autem pro me pietate parentum,

Quippe quibus potior uisa est curatio nostri

Corporis inualidi quam doctae instructio linguae,

125

Primitus hoc medicis suadentibus, ut mihi iugis

Laetitia atque animo grata omnia prospicerentur;

Quae pater in tantum studuit per se ipse parare,

Deposito ut nuper uenandi attentius usu

(Causa equidem sola studiorum quippe meorum,

130

Neue his officeret, sibi me ad sua ludicra iungens,

Neu sine me placitis umquam solus frueretur)

Me propter rursus cura maiore resumens

Eiusdem ludi cuncta instrumenta nouaret,

Ex quibus optatam possem captare salutem.

135

Quae protracta diu longi per tempora morbi

Inuexere mihi iugem iam deinde legendi

Desidiam, officeret durans quae postea sano

Succedente nouo mundi fallacis amore

Et tenero nimium affectu cedente parentum,

140

Sufficeret quibus ex nostra gaudere salute.

Qua ratione auctus noster quoque creuit et error,

Firmatus facile ad iuuenalia uota sequenda,

Vt mihi pulcher equus phalerisque ornatior esset,

Strator procerus, uelox canis et speciosus

145

Accipiter, Romana et nuper ab urbe petita

Aurata instrueret nostrum sphera concita ludum,

Cultior utque mihi uestis foret et noua saepe

Quaeque Arabi muris leni fragraret odore.

Nec minus et uegetus ueloci currere uectus

150

Semper equo gaudens quotiens euasero casus

Abruptos, recolens - Christi me munere fas est

Credere seruatum, quod tum nescisse dolendum est,

Scilicet illecebris urgentibus undique mundi.

Quas inter fluitans interque et uota parentum,

155

Iugiter in nostram tendentia posteritatem,

Iam prope sero calens aeui pro tempore nostri

In noua prorupi iuuenalis gaudia luxus,

Quae facile ante puer rebar me posse cauere.

Attamen in quantum lasciua licentia cauto

160

Stricta coherceri potuit moderamine freni,

Congererem grauiora meis ne crimina culpis,

Hac mea castigans lege incentiua repressi,

Inuitam ne quando ullam iurisue alieni

Appeterem carumque memor seruare pudorem

165

Cedere et ingenuis oblatis sponte cauerem,

Contentus domus illecebris famulantibus uti,

Quippe reus culpae potius quam criminis esse

Praeponens famaeque timens incurrere damna.

Sed neque hoc etiam mea inter gesta silebo,

170

Vnum me nosse ex me illo in tempore natum,

Visum autem neque illum tum, quia est cito functus,

Nec quemquam, fuerit spurius post qui meus, umquam,

Cum mihi lasciuae illecebris sociata iuuentae

Libertas grauius quisset dominando nocere,

175

Ni tibi, Christe, mei iam tunc quoque cura fuisset.

Talis uita mihi a ter senis circiter annis

Vsque duo durans impleta decennia mansit,

Donec me inuitum, fateor, pia cura parentum

Cogeret inuectum blanda suetudine ritum

180

Deserere atque nouum compelleret esse maritum

Coniugis, antiquo potius cuius domus esset

Nomine magnifica, quam quae possessa placere

Ad praesens posset nimiis obnoxia curis,

Dudum desidia domini neclecta senili,

185

Parua cui neptis functo genitore superstes

Successit, taedisque meis quae postea cessit.

Sed semel impositum statuens tolerare laborem

Suffragante animi studiis feruore iuuentae,

Vix paucis domus indeptae exercere diebus

190

Gaudia contentus, malesuada otia curis

Mutare insolitis cito meque meosque coegi,

Quos potui, exemplo proprii inuitando laboris,

Quosdam autem inuitos domini astringendo rigore.

Atque ita suscepti status actibus impiger instans

195

Protinus et culturam agris adhibere refectis

Et fessis celerem properaui impendere curam

Vinetis comperta mihi ratione nouandis

Et, quod praecipue plerisque uidetur amarum,

Vltro libens primus fiscalia debita certo

200

Tempore persoluens propere mihi fida paraui

Otia, priuatae post impendenda quieti.

Quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioque

Congrua prima meo mediocria desideranti,

Proxima deliciis et ab ambitione remota,

205

Vt mihi compta domus spatiosis aedibus esset

Et diuersa anni per tempora iugiter apta,

Mensa opulenta nitens, plures iuuenesque ministri

Inque usus uarios grata et numerosa supellex

Argentumque magis pretio quam pondere praestans

210

Et diuersae artis cito iussa explere periti

Artifices stabula et iumentis plena refectis,

Tunc et carpentis euectio tuta decoris,

Nec tamen his ipsis attentior amplificandis,

Quam conseruandis studiosior et neque census

215

Augendi cupidus nimis aut ambitor honorum,

Sed potius, fateor, sectator deliciarum,

Si qua tamen minimo pretio expensaque parari

Et saluo famae possent constare decore,

Ne nota luxuriae studium macularet honestum.

220

Quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenti

Cara magis pietas superabat magna parentum,

Obstringens sibi me nexu dominantis amoris,

Maiore ut parte anni ipsis praesentia nostra

Seruiret, paribus perdurans consona uotis

225

Communemque parans per mutua gaudia fructum.

Cuius uitae utinam nobis prolixior usus

Concessus largo mansisset munere Christi,

Persistente simul priscae quoque tempore pacis!

Multimodis quisset nostrae prodesse iuuentae

230

Consulti patris assidua collatio uerbi

Exemplisque bonis studiorum instructio crescens.

Sed transacta aeui post trina decennia nostri

Successit duplicis non felix cura laboris,

Publica quippe simul clade in commune dolenda

235

Hostibus infusis Romani in uiscera regni

Priuata cum sorte pacis de funere functi:

Vltima namque eius finitae tempora uitae

Temporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.

At mihi damna domus populantem illata per hostem,

240

Per se magna licet, multo leuiora fuere

Defuncti patris immodico collata dolori,

Per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat:

Tamque etenim fido tradentes mutua nobis

Officia affectu conserto uiximus aeuo,

245

Vinceret aequaeuos nostra ut concordia amicos.

Hoc igitur mihi subtracto inter prima iuuentae

Tempora tam caro socio et monitore fideli

Ilico me indocilis fratris discordia acerba

Excepit, ualidum genitoris testamentum

250

Soluere conantis specialia commoda matris

Impugnandi animo, cuius mihi cura tuendae

Hoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatis

Non minor affectus studium firmabat honestum.

Insuper aduersis me pluribus exagitandum

255

Laeua facultatum prorumpens fama mearum

Exposuit blandas inter uanae ambitionis

Illecebras grauibus coniuncta et damna periclis.

Quae meminisse licet pigeat transactaque dudum

Obliuione sua malim sopita silere,

260

Inuitant aduersa tamen per nostra tuorum

Cognita donorum solacia, Christe, bonorum

Emensis indepta malis tua munera fando

Prodere et in lucem proferre recondita corde.

Namque et quanta mihi per te collata potentum

265

Gratia praestiterit, facile experiendo probaui,

Saepe prius claro procerum collatus honori

Ignorans, proprio quam praeditus ipse potirer,

Quantum et econtra ui impugnante maligna

Ipsa patronorum mihi ambitiosa meorum

270

Obfuerint studia et nostri euidenter honores.

Ac mihi ante omnes specialiter, altera cuius

Pars orientis erat patria, in qua scilicet ortus

Possessorque etiam non ultimus esse uidebar,

Iniecere manum mala, sed mihi debita dudum,

275

Quod me et inuitum protracto errore tenerent

Agminis ipsa mei primum molitio pigra,

Dissona et interdum carorum uota meorum,

Saepius et propriis certans mens obuia uotis,

Ambigui euentus quotiens formido recurrens

280

Tardabat coeptos sorte obsistente paratus,

Allicerent et contra animum suetudo quietis,

Otia nota, domus specialia commoda plura,

Omnibus heu! nimium blandis magnisque refertae

Deliciis cunctisque bonis in tempore duro,

285

Hospite tunc etiam Gothico quae sola careret;

Quod post euentu cessit non sero sinistro,

Nullo ut quippe domum speciali iure tuente

Cederet in praedam populo permissa abeunti:

Nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum

290

Hospitibus studuisse suis prodesse tuendis.

Sed mihi ad sortem praefatae condicionis

Addita maioris noua est quoque causa laboris,

Vt me, conquirens solacia uana, tyrannus

Attalus absentem casso oneraret honoris

295

Nomine, priuatae comitiuam largitionis

Dans mihi, quam sciret nullo subsistere censu

Iamque suo ipse etiam desisset fidere regno,

Solis quippe Gothis fretus male iam sibi notis,

Quos ad praesidium uitae praesentis habere,

300

Non etiam imperii poterat, per se nihil ipse

Aut opibus propriis aut ullo milite nixus.

Vnde ego non partes infirmi omnino tyranni,

Sed Gothicam fateor pacem me esse secutum,

Quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum

305

Paulo post aliis cessit mercede redempta

Nec penitenda manet, cum iam in re publica nostra

Cernamus plures Gothico florere fauore,

Tristia quaeque tamen perpessis antea multis,

Pars ego magna fui quorum, priuatus et ipse

310

Cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes.

Namque profecturi regis praecepto Atiulfi

Vostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti,

Non aliter nobis quam belli iure subactis

Aspera quaeque omni urbe irrogauere cremata:

315

In qua me inuentum comitem tum principis eius,

Imperio cuius sociatos non sibi norant,

Nudauere bonis simul omnibus et genetricem

Iuxta meam mecum, communi sorte subactos,

Vno hoc se nobis credentes parcere captis,

320

Quod nos immunes poena paterentur abire,

Cunctarumque tamen comitum simul et famularum,

Euentum fuerant nostrum quaecumque secutae,

Illaeso penitus nullo attemptante pudore,

Me grauiore tamen releuato suspicione

325

Munere diuino, iuges cui debeo grates,

Filia ut ante mea per me sociata marito

Excedens patria communi clade careret.

Nec postrema tamen tolerati meta laboris

Ista fuit nostri, quem diximus: ilico namque

330

Exactos laribus patriis tectisque crematis

Obsidio hostilis uicina excepit in urbe

Vasatis, patria maiorum et ipsa meorum,

Et grauior multo circumfusa hostilitate

Factio seruilis paucorum mixta furori

335

Insano iuuenum * * licet ingenuorum,

Armata in caedem specialem nobilitatis.

Quam tu, iuste deus, insonti a sanguine auertens

Ilico paucorum sedasti morte reorum

Instantemque mihi specialem percussorem

340

Me ignorante alio iussisti ultore perire,

Suetus quippe nouis tibi me obstringere donis,

Pro quis me scirem grates debere perennes.

Sed mihi tam subiti concusso sorte pericli,

Quo me intra urbem percelli posse uiderem,

345

Subrepsit, fateor, nimium trepido nouus error,

Vt me praesidio regis dudum mihi cari,

Cuius uos populus longa obsidione premebat,

Vrbe ab obsessa sperarem abscedere posse

Agmine carorum magno comitante meorum,

350

Hac tamen hos nostros spe sollicitante paratus,

Quod scirem imperio gentis cogente Gothorum

Inuitum regem populis incumbere nostris.

Explorandi igitur studio digressus ab urbe

Ad regem intrepidus nullo obsistente tetendi,

355

Laetior ante tamen, primo quam affarer amicum

Alloquio, gratumque magis fore quem mihi rebar.

Perscrutato autem, ut potui, interius uiri uoto

Praesidium se posse mihi praestare negauit

Extra urbem posito, nec tutum iam sibi prodens,

360

Vt, uisum remeare aliter pateretur ad urbem,

Ipse nisi mecum mox susciperetur in urbe,

Gnarus quippe Gothos rursum mihi dira minari

Seque ab ipsorum cupiens absoluere iure.

Obstipui, fateor, pauefactus condicione

365

Proposita et nimio indicti terrore pericli,

Sed miserante deo, afflictis qui semper ubique

Imploratus adest, paulo post mente resumpta

Ipse licet trepidus, sed adhuc nutantis amici

Consilium audacter studui pro me ipse fouere,

370

Ardua dissuadens, quae scirem omnino neganda,

Praestanda quae autem, quam mox temptanda perurgens.

Quae non sero probans uir prudens ipse secutus,

Ilico consultis per se primatibus urbis

Rem coeptam accelerans una sub nocte peregit

375

Auxiliante deo, cuius iam munus habebat,

Quo nobis populoque suo succurrere posset.

Concurrit pariter cunctis ab sedibus omnis

Turba Alanarum armatis sociata maritis.

Prima uxor regis Romanis traditur obses,

380

Adiuncto pariter regis caro quoque nato,

Reddor et ipse meis pactae inter foedera pacis,

Communi tamquam Gothico saluatus ab hoste,

Vallanturque urbis pomeria milite Alano,

Acceptaque dataque fide certare parato

385

Pro nobis, nuper quos ipse obsederat hostis.

Mira urbis facies, cuius magna undique muros

Turba indiscreti sexus circumdat inermis

Subiecta exterius; muris haerentia nostris

Agmina barbarica plaustris uallantur et armis.

390

Qua se truncatam parte agminis haut mediocris

Circumiecta uidens populantum turba Gothorum,

Ilico diffidens tuto se posse morari

Hoste intestino subito in sua uiscera uerso,

Nil temptare ausa ulterius properanter abire

395

Sponte sua legit. cuius non sero secuti

Exemplum et nostri, quos diximus, auxiliares

Discessere, fidem pacis seruare parati

Romanis, quoquo ipsos sors oblata tulisset.

Atque ita res * * temere a me coepta benigno

400

Auxilio domini euentu est expleta secundo,

Erroremque meum deus in noua gaudia uertit

Multorum pariter mecum obsidione leuata,

Accrescunt quae cuncta mihi simul ad referendas,

Christe, tibi grates, quas impos soluere uerbis

405

Parte rependo aliqua, semper debere professus.

Sit tamen ista satis super his me esse profatum,

Inter barbaricas longo quae tempore gentes

Expositus gessi. quorum mihi plurima saepe

Aduersa experto rursum suasere moranti

410

Linquendas patriae sedes quantocius esse

(Quod fecisse prius fuerat magis utile nobis)

Illa ut contento peteremus litora cursu,

Pars ubi magna mihi etiamnunc salua manebat

Materni census, complures sparsa per urbes

415

Argiuas atque Epiri ueterisque nouaeque,

Per quas non minima numerosis farta colonis

Praedia diffusa nec multum dissociata

Quamuis profusis dominis nimiumque remissis

Praebere expensas potuissent exuberantes.

420

Sed nec sero mea est prouentus uota secutus,

Vt uel migrare exoptata hinc ad loca possem,

Vel mihi pars aliqua ex rebus superesset auitis

Inter barbaricas hostili iure rapinas

Romanumque nefas, contra omnia iura licenter

425

In mea grassatum diuerso tempore damna;

A quo se exuere admisso nec nomina possunt

Cara mihi, maior nostri est quae causa doloris,

Cum mihi damna rei damnis cumulentur amoris,

Quem scio me fidum primis debere propinquis,

430

Quamlibet offensum, nec fas non reddere duco.

Sed bene si sapio, gratanda haec nunc mihi sors est,

Quae tibi complacuit, multo potiora parante

Iam te, Christe, mihi, quam cum securior ipse

Placatum rebar nostris assistere uotis,

435

Cum mihi laeta domus magnis floreret abundans

Deliciis, nec pompa minor polleret honoris

Instructa obsequiis et turbis fulta clientum.

Quae peritura cito illo me in tempore amasse

Nunc piget et tandem sensu meliore senescens

440

Vtiliter subtracta mihi cognosco fuisse,

Amissis opibus terrenis atque caducis

Perpetuo potius mansura ut quaerere nossem;

Sero quidem, sed nil umquam, deus, est tibi serum

Qui sine fine manens miserandi ponere finem

445

Nescis et ignaris solus succurrere nosti

Praeueniendo prior multorum uota precantum

Et supra, quam petimus, bona nobis prospiciendo

Ambiguisque etiam, quid pro se quisque precetur,

Plura petita negas, magis apta his dare paratus,

450

Qui sapiunt tua dona suis praeponere uotis.

Namque et me moresque meos quanto prior ipso

Me melius nosses, in me prodendo probasti,

Quem maiora meis audentem uiribus ante

Prospiciens melius per te mihi consuluisti

455

Conatus inhibendo meos nimis alta petentes,

Auderem ut monachi perfecto uiuere ritu,

Cum mihi plena domus caris affectibus esset,

Qui sibi seruari consuetam indicere curam

Posse uiderentur. filii mater socrus, uxor

460

Cum grege non minimo famularum quippe suarum,

Quem totum pariter peregrinae exponere terrae

Nec ratio aut pietas mens aut religiosa sinebat.

Sed tua magna manus diuina et prouida uirtus

Consilio sanctorum cuncta operando peregit,

465

Suadentum mihi tum morem seruare uetustum,

Quem semel inuectum maiorum traditione

Nunc etiam seruans ecclesia nostra teneret;

Confessusque igitur, penitenda quae mihi noram,

Proposita studui constrictus uiuere lege,

470

Non digno fortasse pians commissa labore,

Sed rectam seruare fidem non inscius ipse,

Errorum discendo uias per dogmata praua,

Quae reprobans sociata aliis nunc respuo culpis.

Post autem, exacta iam ter trieteride quinta,

475

Rite recurrente statuto tempore pascha

Ad tua, Christe Deus, altaria sacra reuersus

Te miserante tua gaudens sacramenta recepi

Ante hos ter decies super et bis quattuor annos;

Saluo tunc etiam propriae domus ordine, nuper

480

Qui fuerat, linqui et quam iam non posse probarem

Nec retinere tamen peregrino iugiter esset

Possibile astricto iam censu; quominus autem

Rem propriam expeterem, cuius meritumque situmque

Anteriore loco iam me exposuisse recordor,

485

Obstabat flecti ad communia commoda coniunx

Indocilis nimioque metu nauigare recusans,

Quam nec inuitam trahere usquam fas mihi rebar

Parque nefas esset subtractis linquere natis.

Atque ita frustratus spe iam meliore quietis

490

In rebus propriis post plura aduersa fruendae

Perpetuum exilium diuersa sorte dierum

Exigo, iam dudum cunctis affectibus expers,

Primo socru ac matre, dehinc et coniuge functa,

Quae mihi cum fuerit rectis contraria uotis

495

Officiente metu, fuit et defuncta dolori,

Tum subtracta, meae potuisset cum magis esse

Apta senectuti iunctae ad solamina uitae;

Quae mihi iam derant natis abeuntibus a me,

Non equidem paribus studiis nec tempore eodem,

500

Succensis pariter sed libertatis amore,

Quam sibi maiorem contingere posse putabant

Burdigalae, Gothico quamquam consorte colono.

Quod licet inuito me illos uoluisse dolerem,

Sic compensandum tamen hoc ipsum mihi rebar,

505

Commoda ut absentis praesentum cura iuuaret,

Fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent,

Sponte sua mecum paulatim participando.

Sed cito praereptus iuuenis iam presbyter unus

Morte repentina luctum mihi liquit acerbum,

510

Summa autem rerum, tenuit quascumque, mearum

Tota erepta mihi multis fuit una rapina

Insuper ipse etiam, uelut ad solacia nostra

Qui superest, actu simul euentuque sinistro

Inter amicitias uersatus regis et iras

515

Destituit prope cuncta pari mea commoda sorte.

Atque ita subtracta spe omni solaciorum,

Quae mihi per nostros rebar contingere posse,

Cunctaque sero probans a te magis esse petenda,

Quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas,

520

Massiliae demum pauper consistere legi,

Vrbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari,

Parua autem census substantia familiaris

Nec spes magna nouis subitura ex fructibus esset,

Non ager instructus propriis cultoribus ullus,

525

Non uineta (quibus solis urbs utitur ipsa

Omne ad praesidium uitae aliunde parandum)

Sed tantum domus urbana uicinus et hortus

Atque ad perfugium secreti paruus agellus,

Non sine uite quidem uel pomis, sed sine terra

530

Digna coli; uerum exigui iactura laboris

Suasit et in uacuum culturae impendere curam

Vix plena exesi per iugera quattuor agri

Et fundare domum summa in crepidine saxi,

Ne quid de spatio terrae minuisse uiderer.

535

Porro autem expensas, uitae quas posceret usus,

Conductis studui ex agris sperare paratas,

Donec plena magis seruis mansit domus et dum

Maiores melior uires mihi praebuit aetas.

At postquam in peius pariter mutauit utraque

540

Condicio instabilis semper generaliter aeui,

Paulatim, fateor, curis euictus et annis

Exul inops caelebs, <semper> facile in noua uersus

Consilia et uaria multum ratione uacillans,

Burdigalam reuocare gradum conducere duxi;

545

Nec tamen effectus nostra est incepta secutus,

Vtilitas cum uota sibi coniuncta iuuaret.

Quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causa

A te prouisum fas est me credere, Christe,

Vt, praestare mihi quantum tua gratia posset,

550

Prolixo paulatim usu experiendo probarem,

Plurima subtracto cum per dispendia censu

Perdurare mihi speciem domus et renouatas

Saepius expensas te prospiciente uiderem.

Pro qua sorte quidem uitae scio me tibi grates

555

Immodicas debere, deus, pro me tamen ipse

Nescio, si saluo possim gaudere pudore

(Siue quod ipse adhuc propriae specie domus utens,

Seu quod diuitibus contentus cedere natis

Omnia, quae possunt etiamnunc nostra uideri,

560

Expensis patior me sustentari alienis)

Ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse,

Subueniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,

Quam nos nostra aliis debemus participanda.

Nec tamen hoc ipso uitae me in ordine passus

565

Ambiguum nutare diu, uelociter ultro

Solari es dignate, deus, nostramque senectam

Inualidam uariis diuorso tempore morbis

Iugiter assuetus blandis palpare medellis,

Nunc quoque sic ipsi iuuenascere posse dedisti,

570

Vt, cum iam penitus fructus de rebus auitis

Sperare ulterius nullos me posse probasses,

Cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere

Massiliae potui, amissa iam proprietate

Conscripta astrictus sub condicione tenerem,

575

Emptorem mihi ignotum de gente Gothorum

Excires, nostri quondam qui iuris agellum

Mercari cupiens pretium transmitteret ultro,

Haut equidem iustum, uerum tamen accipienti

Votiuum, fateor, possem quo scilicet una

580

Et ueteres lapsi census fulcire ruinas

Et uitare noua cari mihi damna pudoris.

Quo me donatum praestanti munere gaudens

Ecce nouas, deus omnipotens, tibi debeo grates,

Exsuperent quae paene alias cumulentque priores,

585

Quas contestatas tota haec mea pagina praesens

Continet, et quamquam spatiis prolixior amplis

Euagata diu claudi se iam prope poscat,

Nostra tamen iugis deuotio ponere finem

Nescit ad explenda tibi debita munia, Christe,

590

Hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendum

Conscius, hoc toto cupiens acquirere corde,

Omnibus usque locis et tempore iugiter omni

Te praefando loqui, te † meminisse silendo.

Quocirca et totum tibi me, deus optime, debens

595

Cunctaque, quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsus

Nunc quoque concludens tibi desino teque precatus

Saepius attente nunc multo impensius oro,

Vt, quia uita in hac, qua nunc ego dego, senili

Ipsa morte magis plura <haut> agnosco timenda,

600

Nec mihi, quid potius cupiam, discernere promptum est;

Quamcumque in partem tua iam sententia uergit,

Da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentem

Constantemque tuae uirtutis munere praesta,

Vt, qui iam dudum placitis tibi uiuo dicatus

605

Legibus et sponsam conor captare salutem,

Nec uicina magis pro condicione senectae

Tempora plus metuam mortis, cui subiacet omnis

Aetas, ambiguae nec me discrimine uitae

Suspectum exagitent uarii formidine casus,

610

Vitari quos posse, deus, te praesule fido,

Sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem,

Mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnem

Discutiat dubium fiducia certa pauorem,

Me, uel in hoc proprio mortali corpore dum sum,

615

Esse tuum, cuius sunt omnia, uel resolutum

Corporis in quacumque tui me parte futurum.