Ennius annalium fragmenta spuria 25

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


36

Nequiquam. Reliquae carni nihil est animai

Merula p. 288: Non uno loco locupletatum prodit Ennii nostri Annales Calpurnius Piso in libris de Continentia Veterum Poetarum. Nam priores hic uersus laudantur ab Seruio; tertium duobus addit Calpurnius. Virgilius Aeneid. lib. X: Semianimesque micant digiti, ferrumque retractant: Ennii est, inquit interpres, ut (Enn. ann. 483-484 Sk.): Oscitat in campis caput a ceruice reuulsum;/ Semianimesque micant oculi lucemque requirunt. quem uersum item (sic forte legendum pro ita) transtulit ad suum carmen Varro Atacinus. Meus autem ille: Morti proximum, quum (emendo quin) mortuum, uiuis coloribus depingit Ennius, libro secundo Annalium, ubi sic scribit: Oscitat in campis caput a ceruice repulsum;/ Semianimesque micant oculi lucemque requirunt/ Nequiquam; reliquae carni nihil est animai. Haereo, utrum repolsum, an uero reuolsum rei, qua de agitur, conuenientius. Iniuriam autem, credo, faceret Ennio, qui hos uersus a praecedentibus reuulsos, conaretur aliis collocare.