Ennius annalium fragmenta spuria 21

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


26

Vndique multimodis consumitur anxia curis.

Omnibus inde locis ingens apparet imago

Tristitias; oculosque manusque ad sidera lassas

Protendunt exsecrando duci' facta reprendunt.

30

Poeni peruertentes omnia circumcursant.

Merula p. 417: Calpurnius ille lib. I ubi de Dissolutionibus: Asyndetos ἀσυνδέτως inquit, insigni artificio exaggerat, et Poetae et Oratores, Veteres imprimis, Tempestates, Hostium incursiones, Vrbium oppugnationes, Luctus et publicos et priuatos, et talia. Et paullo post: Quanta autem, audita suorum clade, formidine contramiserint (lego, quod probat et in suis ad me litteris V.N. Ioseph. Scaliger, contremuerint) Afri, quam repente imo (ego cum Scaligero repentino) motu illorum animi conciderint, Ennius libro septimo, dissolutiore, id est meliore, describit arte quam Naeuius; quod potuit, qui hoc posterior fuit: Africa terribili tremit horrida terra tumultu (Enn. ann. 309 Sk.)/ Vndique; multimodis consumitur anxia curis;/ Omnibus inde locis ingens apparet imago/ Tristitias; oculosque manusque ad sydera lassas/ Protendunt, exsecrando ducis facta reprendunt/ Poeni, peruertentes omnia, circumcursant.