Iam placidas Iordanis item transgressus harenas,
Iudaeae sectatus iter: sine nomine mixtum
Vulgus, et innumeras releuans a clade cateruas
Suscipit infirmos et dat discedere sanos.
5
Nil igitur summo de se sperantibus umquam
Difficile est conferre Deo, cui prona facultas
Ardua planare et curua in directa referre;
Et quidquid natura negat se iudice praestat.
Namque foramen acus sicut penetrare camelus
10
Membrorum pro mole nequit, sic diues opima
Fertilitate tumens tenuem non posset adire
Caelestis regni ducentem ad limina callem,
Ni genitor rerum (qui mundum lege cohercet
Et nulla sub lege manet, cui condere uelle est,
15
Quem frons nulla uidet, sed totum conspicit ipse)
"Hoc impossibile est homini" dixisset, "at alto
Possibile est ius omne Deo", multisque molestum
Diuitibus tandem faceret mitescere censum.
Nam proprias bene tractat opes caeloque recondi
20
Thensauros uult ille suos, ubi quidquid habetur
Non mordax aerugo uorat, non tinea sulcat,
Nec male defossum famulatur furibus aurum,
Ieiunis qui ferre cibum, sitientibus haustum,
Hospitibus tectum, nudis largitur amictum,
25
Solatur nexos in carcere, perfouet aegros,
Atque aliis largus, sibi tantum constat egenus.
Nec dubie in caelum substantia peruenit illa,
Quae Christo collata datur sub paupere forma,
Quae damnis augmenta capit, quae spargitur ut sit,
30
Quae perit ut maneat, quae uitam mortua praestat.
Praeterea geminos Dominus considere caecos
Dum quoddam transiret iter comitante caterua
Conspicit, extinctae poscentes munera formae
Flebilibusque uagas implentes uocibus auras.
35
Nec cunctata solens pietas inferre salutem,
Quae sentit flagrare fidem, mox lumina tangens
Euigilare iubet, quae somnus presserat ingens,
Atque diu clausas reserans sub fronte fenestras
Ingrediente die fecit discedere noctem.
40
Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi
Lumina caecatis dedit et uestigia claudis.
Talia Dauiticam post facta reliquerat urbem
Bethaniae uicina petens, eademque reuersus
Clarescente die properabat uisere tecta.
45
Ecce autem mediis astans sublimis in aruis
Frondea ficus erat, cuius in robore nullum
Repperit esuriens lustrato stipite pomum;
Arboreisque comis "iam nunc ex germine uestro"
"Nullus" ait "fructus reliquum generetur in aeuum".
50
Confestim uiduata suis ficulnea sucis
Aruit et siccis permansit mortua ramis.
Omnis enim quicumque Deo nil fertile nutrit,
Ceu sterilis truncus lignis aequabitur ustis.
At iustus palmae similis florebit amoenae,
55
Semper habens frondes et tamquam Libana cedrus
Multiplicandus adest et uertice sidera tanget.
Post oblatus ei uirtutem sensit erilem
Insanus sermone carens, quem faucibus artis
Angebat uis clausa mali, uitiumque tacendo
60
Prodiderat. sed cuncta solens infirma leuare
Conditor obsessa pepulit de fauce latronem
Et uoci patefecit iter nexuque soluto
Muta diu tacitas effudit lingua loquellas.
Post Dominus Pharisaea petens conuiuia cenae
65
Orantis dapibus sese impertiuit amici.
Tunc mulier, quam fama nocens et plurima uitae
Mordebant delicta suae, clementia supplex
Corruit amplectens uestigia, quaeque profusis
Irrigat incumbens lacrimis, et crine soluto
70
Nec tergere sacras nec cessat lambere plantas
Vnguento flagrante fouens, sententia donec
Lata Dei, quem ferre manum non paenitet umquam,
Si nos paeniteat ueterem quaesisse ruinam,
"Vade, fides, mulier, tua te saluauit ab omni"
75
Dixisset, "quodcumque mali gessisse uideris:
Vtere pace mea." Magna est medicina fateri
Quod nocet abscondi, quoniam sua uulnera nutrit
Qui tegit et plagam trepidat nudare medenti.
En polluta diu, modicum purgata recessit
80
Per gemitum propriique lauans in gurgite fletus,
Munda suis lacrimis redit et detersa capillis.
Iamque Capharneae synagogam intrauerat urbis
Rite docens populos. quem cum uidisset iniquus
Humano sub corde latens, clamore proteruo
85
Spiritus infremuit "quid nobis et tibi?" dicens,
"Perdere nos heu Christe, uenis? scio denique qui sis,
Et sanctum cognosco Dei"; nec plura locutos
Imperio tenente tacet hominemque reliquit
Pulsus et in uacuas fugiens euanuit auras.
90
Sic etiam uariis finem languoribus esse
Fecit et exclusos semper reticere coegit
Daemonas ac talem prohibet se pandere testem.
Olim quippe ferox et nigrae mortis amator
Ille nocens anguis, deiectus culmine caeli
95
Cum pompis sociisque suis omnique nefandae
Agmine militiae, Christum, quem nouerat illi
Conspicit in terris, uelamine carnis opertum,
Et gemit esse homini dominum uirtutis amicum.
Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursus
100
Arua legens, placidas Dominus calcaret harenas,
Curauit gemino miserum spiramine clausum,
Qui uocem non ore dabat, non aure trahebat,
Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnes
Attactu patuere fores, laetusque repente
105
Audirique loquens meruitque audire loquentes.
Tu quoque uirtutis sensisti munus erilis
Procumbens oculis, cuius in lumine Christus
Expuit et speciem simulatae mortis ademit.
Hinc maiora docens populos caelestia uerum
110
Se reserat sermone Deum turbasque frequentes,
Quae nimis irruerant, cupiens uitare parumper
Stagna petit paruaque sedens in Simonis alno,
Litore sistentem firmabat ab aequore plebem.
Et dictis iam finis erat; tunc altius actam
115
In pelagus iubet ire ratem uastoque profundo
Retia dimitti piscantia, quae nihil omnem
Claudere per noctem uacuo potuere labore.
Simon paret ouans et aquosis gentibus instans
Linea claustra iacit tantumque immanis apertos
120
Impleuit captura sinus, ut praeda redundans
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:
Nam socia stic puppis erat. sic maxima saepe
Gaudia non ferimus propensaque uota timemus;
Quodque Deo facile est homines optare nec audent.
125
Talibus insignis uirtutibus ibat in urbem,
Quae sit dicta Naim, populo uallatus opimo
Et grege discipulum, miserum cum comminus ecce
Conspicit ecferri iuuenem gelidumque cadauer,
Pluribus exsequiis et inani funere passum
130
Triste ministerium, cuius sors inuida matrem
Iamdudum uiduam gemina uiduauerat urna.
Nec remorata diu pietas, inimica doloris,
Auxilium uitale tulit tactoque feretro
"Surge" ait "o iuuenis"; parensque in tempore dicto
135
Mortuus assurgit, residensque loquensque reuixit
Atque comes genetricis abit: nam funere torpens
Et licet amissae passus discrimina uitae,
Non poterat famulus Domino clamante tacere
Nec uita praesente mori. mox agmine uerso
140
Deponens trepidum recidiuo tramite luctum,
Candida felicem reuocauit pompa parentem.
Nec tibi parua salus Domino medicante, Maria,
Multiplici laesum curauit uulnere sensum,
Quam fera septenis rabies inuaserat armis,
145
Daemonico cuneata globo; sed squameus anguis
Imperiosa sacri fugiens miracula uerbi
Corde tuo depulsus abit uolucresque per auras
In chaos infernae lapsus penetrale gehennae
Septem ingens gyros, septena uolumina traxit.
150
Neue redundantem cumulato germine messem
Exiguis Dominus sineret languere colonis,
Discipulosque alios, quorum mens conscia recti
Puraque simplicitas numero meritoque refulgens
Aurea libra fuit, uelut agnos praecipit inter
155
Sanguineos properare lupos "assumite" dicens
"Iura potestatis, nullum metuatis ut hostem;
Vipereasque minas et scorpion atque inimicae
Omnia uirtutis sensu calcate fideli:
Nulla meis famulis feritas aduersa nocebit.
160
Nec tantum hoc gaudete, uiri, quod spiritus ater
Subiaceat uobis, quantum quod nomina uestra
Scribat in aeterno caelestis littera libro".
Ius est quippe Dei uitam praeponere factis.
Nam merito cessante bono miracula nil sunt,
165
Quae faciunt plerumque mali, quibus arbiter orbis
"Nescio uos" dicturus erit, "discedite cuncti
Artifices scelerum, rebus qui semper iniquis
Diuinum simulastis opus". sic tempore Moysi
Carminibus quidam uanae Memphitis in oris
170
Signa dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
Visibus humanis magicas tribuere figuras.
Post Pharisaeorum cuiusdam principis intrat
Clarificare domum, non escam sumere tantum,
Ad quam tunc facili conuenerat ille precatu.
175
Hic homo perspicuo distentus uentre tumebat
Plenus aquae grauidamque cutem suspenderat aluus,
Inclusam paritura necem; iam membra fluebant
Accrescente sinu, miserosque infusa per artus
Turgida perflatum macies tenuauerat aegrum,
180
Inque uteri spatium totus conuenerat hydrops.
Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transit
Sabbata non curans, hominem curare paratus
Quem uoluit magis esse suum: nam sabbata propter
Condita sunt hominem, non est homo sabbata propter.
185
Tunc pius umentem siccata corporis unda
Iussit abire luem: fluuidus mox uiscera morbus
Deserit et uacuae resident in pectore fibrae,
Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.
Coeperat interea Dominus Galilaea per arua
190
Transgrediens sancto quoddam pede tangere castrum.
Hunc procul ut uidere decem maculosa gerentes
Leprosi portenta uiri, quos corpore foedo
Discolor obscenis turpabat poena figuris,
"Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Iesu"
195
Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,
Quae numquam pietate uacat, clementior infit:
Ite, sacerdotum conspectibus ora referte.
Cumque uiam peterent, subito mundata uicissim
Mirantur sua membra uiri uariumque tuentes
200
Esse nihil sese pariter speculantur et omnes
Explorant proprias alterno lumine formas.
Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,
Vix unus reduci conuersus tramite planta
Sternitur ad terram Dominum uirtutis adorans
205
Atque sacerdoti uero sua protulit ora.
Denique pontificum princeps summusque sacerdos
Quis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctor
Ordine Melchisedech, cui dantur munera semper
Quae sua sunt, fructus segetis et gaudia uitis.
210
Cum residens caecus Timei filius illud
Propter iter, Dominum per quod cognouerat ire,
Vociferans crebro lumen clamore petisset
Nec populo prohibente tacens, accedere iussus
Ad Dominum palpante manu, uisumque recepit
215
Et nullo ducente redit. quam fortiter instat
Importuna fides! quidquid res dura negarit,
Sola frequens uotis oratio praestat honestis.
Vnanimum panem sic ille petebat amicum,
Qui foribus clausis per opaca silentia noctis
220
Obnixeque diu confidenterque neganti
Vocibus assiduis precibusque extorsit anhelis.
Praeteriensque uiae Dominus loca Samaritanae
Humanam flagrante sitim collegerat aestu,
Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,
225
Vt biberet qua corpus erat. tunc accola gentis
Stans mulier, paruum puteo quae traxerat haustum,
Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,
Agnoscens propriam numeroso coniuge uitam,
Orat inexhausti tribui sibi dona fluenti,
230
Aeternam positura sitim, qua nemo carere
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi
Percipiat placidas animae, non corporis undas.
Dumque sui media residens testudine templi
Ore tonans patrio directi ad peruia callis
235
Errantem populum monitis conuertit amicis:
Ecce trahebatur magna stipante caterua
Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,
Quam Pharisaea manus placido sub iudice sistens
Cum damnare parat, plus liberat; omnibus illis
240
Nam simul e turbis proprie sine crimine nullus
Accusator erat, saxum qui missile primus
Sumeret obscenae feriens contagia moechae.
Nec poterat quisquam fistucam uellere paruam
Ex oculo alterius, proprio qui lumine grandem
245
Sciret inesse trabem. profugus sic ille recessit
Impetus et clemens donat sententia culpam,
Iam non peccandi sub condicione solutam.
Nam uomitum quicumque suum canis ore relambit,
Nec ueterem studet hic ueniam nec habere futuram,
250
Huius damna tenens, huius compendia perdens.
Inde means genitum cernit considere caecum,
Qui male praegnantis dilapsus uentre parentis
In lucem sine luce ruit. tunc sanguinis ille
Conditor humani mundique orientis origo,
255
Imperfecta diu proprii non passus haberi
Membra operis, natale lutum per claustra genarum
Illiniens hominem ueteri de semine supplet.
Nec uisum tamen ante capit, quam uoce iubentis
Accepta Domini Siloam uenisset ad undam
260
Et consanguinei tutus medicamine limi
Pura oculos fouisset aqua. mox ergo gemellae
Vultibus effulgent acies tandemque merentur
Ignotum spectare diem. cognoscite cuncti,
Mystica quid doceant animos miracula nostros.
265
Caeca sumus proles miserae de fetibus Euae,
Portantes longo natas errore tenebras.
Sed dignante Deo mortalem sumere formam
Tegminis humani, facta est ex uirgine nobis
Terra salutaris, quae fontibus abluta sacris
270
Clara renascentis reserat spiramina lucis.
Bethaniaeque solum repetens intrarat; ibique
Lazarus occidua tumulatus sorte iacebat
Iam quarto sine luce die claususque sepulchri
Marmore corruptum tabo exhalabat odorem.
275
Flebant germanae, flebat populatio praesens,
Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate
Exanimosque artus illa pro parte dolebat,
Qua moriturus erat; lacrimis impleuit amicum,
Maiestate Deum. quid credere, Martha, moraris?
280
Quidue, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
Possit ab infernis hominem reuocare cauernis,
Qui dabit innumeras post funera surgere turbas?
Ergo ubi clamantis Domini sonuit tuba dicens
"Lazare, perge foras": magno concussa pauore
285
Tartara dissiliunt, herebi patuere recessus,
Et tremuit letale chaos, mortisque profundae
Lex perit, atque anima proprias repente medullas
Cernitur ante oculos uiuens astare cadauer.
Postque sepulchralem tamquam recreatus honorem
290
Ipse sibi moriens et postumus extat et haeres,
Vtque caduca uagi contemnens culmina saecli
Monstraret se rite Deum, non curribus altis,
Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigis
Puluereum sulcauit iter nec terga frementis
295
Ardua pressit equi, faleris qui pictus et ostro
Ora cruentatum mandentia concutit aurum:
Sed lento potius gestamine uilis aselli
Rectori suffecit honos, leuis ungula cuius
Vt tanto sessore decus mirabile portans
300
Nobilior sub fasce foret, non illius impar,
Qui patulo Christum licet in praesepe iacentem
Agnouit tamen esse Deum. plebs omnis adorans
In solido molles subiecit tramite uestes.
Dicite, gentiles populi, cui gloria regi
305
Talis in orbe fuit? cui palmis compta uel umquam
Frondibus arboreis laudem caelestibus ymnis
Obuia turba dedit? Domino nisi cum Patre Christo,
Qui regit aetherium princeps in principe regnum.