Ennius annalium fragmenta spuria 7

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


7

quem super ingens

Porta tonat caeli

614-615 V.², uacat in Fl.

Columna p. 83 (35 H.): QVEM SVPER INGENS PORTA TONAT CAELEI In Seneca sic habetur hic locus, Felicem deinde se putabat, quod inuenerit, unde uisum sis Virgilio dicere ... quem super ingens Porta tonat caeli, ... Ennium hoc ait Homero surripuisse, Ennio Virgilium. Esse etiam apud Ciceronem in ipsis de Repub. hoc Epigramma, "Si fas est plagas Caelestum scandere cuiquam: Mi soli caeli maxima porta patet". Hoc modo legitur in uetusto exemplari manuscripto; cum in passim uulgatis habeatur, Esse enim apud Ciceronem, etc. Quod si postremae lectioni fides haberetur, eum locum, ... quem super ingens Porta tonat caeli ... Virgilius haud esset totum ex Ennium mutuatus, cum tamen illud appareat in bibliotheca Carbonaria ex uetusto fragmento in membranis Anonymi cuiusdam Grammatici; qui agens de uerbis neutris impersonalibus expresse ex Ennio citat uerba illa, ... quem super ingens Porta tonat caeli.