Ennius annalium fragmenta spuria 5

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


5

 saxo cere comminuit brum

609 V.², uacat in Fl.

Serv. Aen. 1, 412: CIRCVM DEA FVDIT figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibi (Verg. georg. 3, 381) "septem subiecta troni". sed hoc tolerabile est in sermone composito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, ut "saxo cere comminuit brum".

Don. gramm. IV p. 401, 14ss.: tmesis est unius conpositi aut simplicis uerbi sectio, una dictione uel pluribus interiectis, ut "septem subiecta troni" pro septemtrioni, et "saxo cere comminuit brum" et "Massili portabant iuuenes ad litora tanas", hoc est "cerebrum" et "Massilitanas".

Explan. in Don. gramm. IV p. 565: tmesis est ut unius partis orationis facta diruptio, alia scilicet interposita, ut est illud "septem subiecta troni". tolle de medio "subiecta" et habes "septemtrioni". Ennius "et saxo cere comminuit brum".

Pomp. gramm. V p. 309, 26ss.: tmesis dicitur sectio unius uerbi. [...] plerumque per uerba plurima interposita, si dicas hoc, "Massili ... tanas", id est Massilitanas lagonas portabant iuuenes ad litora. aliud etiam "saxo ... brum", hoc est cerebrum, id est saxo cerebrum eius comminuit; sed non potuit sic stare ex ordine, ideo conposuit.