Ennius annalium fragmenta dubia 5

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


6

Caelicolae, mea membra, dei, quos nostra potestas

Officiis diuisa facit

6

Caelicolae

caelicolae magni Serv. Aen. 4, 638 codd. aliqui (ed. Harvard)

Serv. Aen. 4, 638: et sciendum Stoicos dicere unum esse deum cui nomina uariantur pro actibus et officiis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde est "coniugis in gremium laetae descendit" (Verg. georg. 2, 326). ab actibus autem uocantur, ut 'Iuppiter' iuuans pater; 'Mercurius' quod mercibus praeest; 'Liber' a libertate. sic ergo et modo Iouem Stygium dicit inferis sacrificatura, ut alibi (Verg. Aen. 6, 138) "Iunoni infernae dictus sacer". hinc et Iouis oratio "caelicolae mea membra dei quos nostra potestas officiis diuisa facit".