Ennius annalium fragmenta dubia 3

Reference basis text: O. Skutsch, 1985

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


3

Sisyphus uersat

Saxum sudans nitendo neque proficit hilum

3

Sisyphus Non. 121, 5

Sisyphius Cic. Tusc. 1, 10 codd., Non. 353, 9 codd.

Cic. Tusc. 1, 10: dic quaeso: num te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti fremitus, transuectio Acherontis, "mento summam attingens aquam, enectus siti" (Trag. inc. 111) Tantalus? tum illud quod "Sisyphus uersat saxum sudans nitendo neque proficit hilum", fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamantus?

Cf. Non. 121, 1ss.: HILVMbreue quoddam. [...] Cicero Tusculanarum lib. I: "tum illud quod 'Sisyphus uersat saxum sudans nitendo neque proficit hilum'". Ibid. 353, 5ss.: NITI est conari sub onere. [...] Cicero Tusculanarum lib. I : "tum illud quod 'Sisyphus uersat saxum sudans nitendo neque proficit hilum'".