Expulerat primogenitum saeuissimus anguis
Florigera de sede uirum blandique saporis
Illecebris letum misero portarat amarum.
Nec solus meritam praesumptor senserat iram
5
Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso
Humanum simul omne genus. heu, noxia coniux!
Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille?
Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux.
Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam
10
Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit.
Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo
Cernere nongentos ultra feliciter annos
Progeniemque senum decimam spectare nepotum
Iamque suum nescire genus: cum uicta supremis
15
Cursibus extremae sors irreparabilis horae,
Sera licet, uentura foret longumque per aeuum
Vita breuis nihil esse diu cum fine doleret?
Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrum
Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes:
20
Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus,
Reddere difficilis, sua ne factura periret
Quaeque Deo similis uiuens astaret imago
Dissimilis de morte foret, ueniale misertus
Instauraret opus pomisque uetaret acerbis,
25
Quae mandere patres, natorum horrescere dentes
Donaretque suis semper placatus, ut unde
Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem,
Et uelut e spinis mollis rosa surgit acutis
Nil quod laedat habens matremque obscurat honore:
30
Sic Euae de stirpe sacra ueniente Maria
Virginis antiquae facinus noua uirgo piaret:
Vt quoniam natura prior uitiata iacebat
Sub dicione necis, Christo nascente renasci
Possit homo et ueteris maculam deponere carnis.
35
Haec uentura senes posquam dixere prophetae,
Angelus intactae cecinit properata Mariae:
Et dictum comitata fides, uterumque puellae
Sidereum mox implet onus, rerumque creator
Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos
40
Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem.
Iamque nouem lapsis decimi de limine mensis
Fulgebat sacrata dies, cum uirgine feta
Promissum compleuit opus: uerbum caro factum,
In nobis habitare uolens. tunc maximus infans
45
Intemerata sui conseruans uiscera templi
Illaesum uacuauit iter: pro uirgine testis
Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.
Quae noua lux mundo, quae toto gratia caelo?
Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab aluo
50
Processit splendore nouo? uelut ipse decoro
Sponsus ouans thalamo, forma speciosus amoena
Prae filiis hominum, cuius radiante figura
Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris.
O facilis pietas! ne nos seruile teneret
55
Peccato dominante iugum, seruilia summus
Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi
Omnia qui propriis uestit nascentia donis
Obsitus exiguis habuit uelamina pannis;
Quemque procellosi non mobilis unda profundi,
60
Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
Non capit aula poli, puerili in corpore plenus
Mansit et angusto Deus in praesepe quieuit.
Salue, sancta parens, enixa puerpera regem,
Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius
65
Nomen et aeterno complectens omnia gyro
Imperium sine fine manet; quae uentre beato
Gaudia matris habens cum uirginitatis honore
Nec primam similem uisa es nec habere sequentem:
Sola sine exemplo placuisti femina Christo.
70
Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit
Agnus et angelicus cecinit miracula coetus.
Talia Bethlois dum signa geruntur in oris,
Eoi uenere magi saeuumque tyrannum
75
Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:
Iudaicis nuper populis orientis ab axe
Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra,
Hoc stellam radiare nouam. ferus arbiter aulae
Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse
80
Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri
Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.
Quid furis, Herodes? Christum sermone fateris,
Et sensu iugulare cupis, legemque legendo
85
Neglegis et regi regum tua regna minaris.
Ne tamen insano careant tua nomina facto,
Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)
Herodes alius quod tu molire uidebit.
Ergo alacres summo seruantes lumina caelo
90
Fixa magi sidusque micans regale secuti
Optatam tenuere uiam, quae lege futura
Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes.
Thensaurisque simul pro religione solutis,
Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum,
95
Aurea nascenti fuderunt munera regi,
Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro.
Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima uitae est
Hunc numerum confessa fides, et tempora summus
Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,
100
Semper adest semperque fuit semperque manebit
In triplici uirtute sui. tunc caelitus illi
Per somnum moniti contemnere iussa tyranni
Per loca mutati gradientes deuia callis
In patriam rediere suam. sic nos quoque sanctam
105
Si cupimus patriam tandem contingere, posquam
Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.
Ergo ubi delusum se comperit, impius iram
Rex aperit (si iure queat rex ille uocari,
Qui pietate caret, propriam qui non regit iram)
110
Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,
In totum mouet arma gregem manditque trahitque
Molle pecus, trepidaeque uocant sua pignera fetae
Nequiquam et uacuas implent balatibus auras:
115
Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto
Sternere collisas paruorum strage cateruas
Immerito non cessat atrox. quo crimine simplex
Turba perit? cur qui uixdum potuere creari
Iam meruere mori? furor est in rege cruento,
120
Non ratio; primosque necans uagitus et audens
Innumerum patrare nefas puerilia mactat
Milia plangoremque dedit tot matribus unum.
Haec laceros crines nudato uertice rupit,
Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis
125
Pectus et infelix mater (nec iam modo mater)
Orba super gelidum frustra premit ubera natum.
Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?
Quosue dabas fremitus, cum uulnera feruere late
Prospiceres arce ex summa uastumque uideres
130
Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
Extinctisque tamen quamuis infantibus absens,
Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper
Suscipit et poenas alieno in corpore sentit.
Ast ubi bis senos aetatis contigit annos,
135
Hoc spatium de carne trahens, aeuique meatus
Humana pro parte tulit, senioribus esse
Corde uidebatur senior legisque magistros
Inter ut emeritus residebat iure magister.
Nec mora (quas etenim uolitans per tempora mundus
140
Nouit habere moras?) usus maiore iuuenta,
Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undam
Venit ut acciperet hoc, quod dare uenerat ipse.
Hunc Baptista potens ut uidit ab amne Iohannes,
Quem matris dum uentre latet nondumque creatus
145
Senserat obstruso iam tunc sermone prophetes
Vt muto genitore fluens, cui munera linguae
Post noni taciturna diu spiramina mensis
Parto redduntur nato, mox praedicat: agnus
Ecce Dei ueniens peccatum tollere mundi.
150
Tollere cum dicit quod non habet, hoc mihi tollit:
Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat.
Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras
Funditur et proprium non offuscata serenum
Decutit expulsas illaesis uultibus umbras,
155
Sic delicta fugans Saluator nostra gerendo
Tersit et attactu procul euanescere iussit.
Tunc uada torrentum simplex ingressus aquarum,
In se cuncta lauat nostrae contagia uitae
Ipse nihil quod perdat habens, sanctoque liquentes
160
Corpore mundauit latices famamque beauit
Gurgitis et propriis sacrauit flumina membris.
Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse
Iordanis refluas cursum conuertit in undas.
Namque propheta canens: quidnam est, mare, quod fugis, inquit,
165
Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem?
Ergo ubi flumineum post mystica dona lauacrum
Egrediens siccas Dominus calcauit harenas,
Confestim patuere poli, sanctusque columbae
Spiritus in specie Christum uestiuit honore
170
Mansuetumque docet multumque incedere mitem
Per uolucrem quae felle caret, Natoque uocato
Voce Patris triplici Deus ex ratione probatur,
Quod Pater et Natus, quod Spiritus est ibi sanctus,
Quo manet indignus qui non numerauerit unum.
175
Inde quater denis iam noctibus atque diebus
Ieiunum dapibus, sacro Spiramine plenum
Insidiis temptator adit doctusque per artem
Fallaces offerre dapes: si filius, inquit,
Cerneris esse Dei, dic ut lapis iste repente
180
In panis uertatur opem, miracula tamquam
Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae
Viscera frugiferis animans fecundat aristis
Et panem de caute creat. hac ergo repulsus
Voce prius hominem non solo uiuere pane
185
Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens,
Altera uipereis instaurans arma uenenis
Cum Domino montana petit cunctasque per orbem
Regnorum monstrauit opes: haec omnia, dicens,
Me tribuente feres, si me prostratus adores.
190
Quantum peruersus, tantum peruersa locutus:
Scilicet ut fragilis regna affectaret honoris
Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum
Pronus adoraret, cuius super aethera sedes,
Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis
195
Laudat in excelsis summissa uoce potestas.
Christus ad haec: tantum Dominum scriptura Deumque
Iussit adorari et soli famularier uni.
His quoque deficiens congressibus audet iniquus
Ter sese attollens animo perstare superbo,
200
Terque uolutus humo fragili confidere bello.
Tunc assumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,
Et statuens alti supra fastigia templi:
Si natum genitore Deo tete asseris, inquit,
Impiger e summo dilapsus labere tecto.
205
Nam scriptura docet de te mandasse Tonantem,
Angelicis subuectus eas ut tutior ulnis,
Ad lapidem ne forte pedem collidere possis.
O quam caeca gerit nigro sub pectore corda
Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi
210
Culmina et erectae quamuis fastigia pinnae
Credidit in praeceps horrescere, maxima summi
Curuauit qui membra poli caelosque per omnes
Vectus in extremae discendit humillima terrae,
Inferiora petens et non excelsa relinquens.
215
Dixerat, et ualidi confossus cuspide uerbi,
Quod temptare suum Dominumque Deumque nequiret,
Victoris fugit ora gemens. tunc hoste repulso
Caelicolae assistunt proceres coetusque micantes,
Angelici Christo famulantur rite ministri.
220
Protinus ergo uiros ex piscatoribus aptos
Humanas piscari animas, quae lubrica mundi
Gaudia sectantes tamquam uaga caerula ponti
Caecaque praecipites tranant incerta profundi,
Discipulos iubet esse suos talesque supernae
225
Conciliat uitae, quos non uentosa loquendi
Gloria nec uana de nobilitate superbus
Sanguis alat sed fama tacens, humilique refulgens
Mente nitor caelo faciat de plebe propinquos.
Namque stulta potens elegit et infima mundi
230
Fortia confringens Deus et sapientia perdens.
Quin etiam celerem cupiens conferre salutem
Orandi praecepta dedit, iudexque benignus
Indulgenda peti breuiter iubet, ut cito praestet,
Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum,
235
Iure suum; propriumque homini concessit honorem
Et quod solus habet cunctos permisit habere.
Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso
Iam fratres nos esse decet nec origine carnis
Germanum tractare odium, sed spiritus igne
240
Flagrantes abolere doli monumenta uetusti
Atque nouum gestare hominem, ne forsan ab alto
Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo
Fecit adoptiuos caelestis gratia natos.
Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando
245
Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?
Vt mereamur eum nos sanctificare colendo,
Annuat ipse prior, sicut benedicier idem
Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes.
Adueniat regnum iam iamque scilicet illud,
250
Morte uacans et fine carens, cui nulla per aeuum
Tempora succedunt, quia nescit tempus habere
Continuus sine nocte dies: ubi principe Christo
Nobile perpetua caput amplectente corona
Victor opima ferens gaudebit praemia miles.
255
Hoc iugibus uotis, hoc nocte dieque precemur,
Illius ut fiat caelo terraque uoluntas,
Qui nusquam uult esse nefas hostemque nocentem
Vtque polo sic pellat humo, ne corpora nostra
Tamquam uile solum saeuus sibi uindicet hydrus;
260
Sed qui cuncta fouet plena pietate redundans
Omnipotens animas pariter conseruet et artus:
Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae.
Annonam fidei speramus pane diurno,
Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam
265
A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore
Nos saturat simul ipse manens uerbumque cibusque.
Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent
Eloquia exuperantque fauos atque omnia mella.
Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,
270
Nos quoque laxemus; proprii nam cautio uerbi
Spondentes manifesta tenet, grauiusque soluti
Nectimur alterius si soluere uincla negemus:
Incipietque pius decies millena talenta
Dimittens Dominus, si nos affligere propter
275
Denarios centum conseruum senserit ullum,
Tradere confestim tortoribus, inque feroci
Carcere constricti non permittemur abire,
Donec cuncta breuem reddamus adusque quadrantem.
Non quia nos Dominus, lucis uia, semita pacis,
280
In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra
Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi
Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae
Perditionis amat, Deus hunc, uirtutis amator,
Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit.
285
Ab hac ergo pedem retro faciamus et artum
Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat
Ire per angustam regna ad caelestia portam.
Si cupimus uitare malum, debemus adire
Sectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat;
290
Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris,
Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,
Vita sepulturis, tantum bona longius absunt
Dissociata malis. dextrum quicumque necesse est
Aut laeuum gradiatur iter. sed dextra bonorum
295
Semita conspicuos uocat in sua gaudia iustos
Inque tuos, patriarcha, sinus: at laeua malorum
Exercet poenas et ad impia tartara mittit.
Ergo agnis ouibusque Dei est haec sola uoluntas
Et bona libertas: euadere torua cruenti
300
Ora lupi uitaque frui per pascua Christi.