Ennius annalium fragmenta 529

Testo base di riferimento: O. Skutsch, 1985

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


529

tergus †igitur sagus pinguis opertat

508 V.² = 530 Fl.

Non. 223, 32ss.: Sagum generis neutri ut plerumque. masculini Ennius "tergus †igitur sagus pinguis opertat". Varro Virgula Diuina (569) "cum neque aptam mollis umeris fibulam sagus ferret".

Cf. Serv. Aen. 1, 211: 'tergus tergoris' [...] tergum uero tergi [...] sed haec a ueteribus confundebantur, ut alibi (Verg. Aen. 1, 368) "taurino quantum possent circumdare tergo".

Cf. etiam Char. gramm. I p. 71, 20ss.: 'Tergum' dorsum est et declinatur sic, 'hoc tergum tergi tergo', pluraliter 'haec terga tergorum' producte; 'tergus' autem pellis ut 'pecus pecoris' 'huius tergoris' facit, pluraliter 'tergora' et genetiuo 'tergorum' correpte. sed contrario Vergilius (Aen. 5, 405) "terga bouum" dicit et in IX (v. 763): "hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergus". quo exemplo etiam illis resistitur qui uolunt tergum hominis esse, tergus uero pecoris. Id. p. 146, 3ss: Tergum dorsum . 'hoc tergum tergi tergo', pluraliter 'haec terga tergorum'. at uero 'huius tergoris' facit et 'haec tergora horum tergorum' correpte [...] quibus exemplis inpunitas etiam illis datur qui putant tergum hominis, tergus uero pecoris nominari.